Text List

On this page

Caput 79

Prev

How to Cite

Next

Caput 79

Caput 79

De officio istorum temporum.

CAPUT LXXIX. De officio istorum temporum.

His ita breviter consideratis, videndum est de officiis istorum temporum generaliter. Sciendum igitur est quod quaedam hoc tempore omnino intermittuntur, quaedam variantur, et quaedam pro aliis mutantur. Intermittuntur tria cantica laudis, scilicet, Alleluia, Gloria in excelsis, et Te Deum laudamus, excepto tamen quod in Cathedra beati Petri canimus: Te Deum laudamus, cum hymnus ille intronizandorum proprius sit, et ideo eum cantemus. Quemadmodum in die Coenae (quod etiam excipitur) Gloria in excelsis dicimus, et Ite, missa est, atque in ipso Sabbato Paschae similiter Gloria in excelsis Deo, sed non Ite, missa est, nec Te Deum laudamus. Alleluia a Septuagesima usque ad Pascha non proferimus, sed voces quasdam loco ejus usurpamus. In principiis enim precum horariarum, Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae; et in antiphonis, ac responsoriis pro Alleluia dicimus, In aeternum. In missa loco Alleluia cum suo versiculo, canimus tractum, ut nos dicimus. Quanquam vero vox haec : Laus tibi, Domine, etc., videtur aequipolere voci huic Alleluia, magnum tamen inter utramque statuitur discrimen, quod vox haec Alleluia angelica sit, illa humana; atque haec majorem habeat auctoritatem propter Hebraici sermonis dignitatem, illa vero minorem, ob Latinae linguae inopiam et paupertatem. Atque in his quidem generatim observandum illud est quod duo haec: Flectamus genua; et, Inclinate capita, sese mutuo comitentur; neutrumque dici debeat die Dominica.

PrevBack to TopNext