Text List

On this page

Caput 77

Prev

How to Cite

Next

Caput 77

Caput 77

De Septuagesima, Sexagesima, Quinquagesima , et Quadragesima.

CAPUT LXXVII. De Septuagesima, Sexagesima, Quinquagesima , et Quadragesima.

Postquam dictum sit de illo tempore, quod est inter Natalem Domini et Septuagesimam interjectum, ordo postulat ut deinceps de ipsa Septuagesima et ejus gratia, de Sexagesima, Quinquagesima et Quadragesima dicamus, idque hoc potissimum ordine: Primo quid significent, secundo ubi incipiant et ubi finiantur, tertio de earum institutione et quarto de officiis. Septuagesima igitur repraesentat tempus deviationis, sive poenae et culpae. Unde statim ipsa prima Dominica incipit legi historia libri Geneseos, et legitur usque ad Dominicam, quae praecedit eam Dominicam, quae in Ramis palmarum appellata est, ubi agitur de deviatione et errore primorum parentum. Deponimus hic etiam Alleluia, in quo sciendum est illud nonnullos facere Sabbato, eo quod praecedit ad horam sextam, nonnullos ad nonam, nonnullos ad vesperas, nonnullos etiam nocte ad nocturnos, nonnullos denique ipso die Dominico ad primam; quae quidem varietas nata est ex varia dierum inchoatione. Sunt enim quaedam nationes, quae diem auspicantur a meridie, eumque finiunt meridie diei sequentis ; alii vero ad nonam, et terminant in sequentem nonam; alii rursus a vesperis, et eum deducunt in alias vesperas, qui rectius faciunt; alii denique inchoant a media nocte, et sequenti nocte media eumdem finiunt, quod etiamnum observatur, secundum decreta Romanorum. Si enim quis alteri pactum fecerit ad certum diem, non videtur pactum fregisse ante mediam noctem sequentem, si ei tum satisfecerit. Sunt nonnullae Ecclesiae, quae cum magno tripudio deponunt Alleluia. Inchoatur autem Septuagesima a Dominica qua cantatur Circumdederunt me (Psal. xvii), et finitur Sabbato in Albis, quod est post Pascha.

Et, ut nos simul de omnibus expediamus, Sexagesima incipit sequenti die Dominica post Circumderunt me, et terminatur in quarta feria post Pascha. Quinquagesima quoque inchoatur tertia Dominica post Circumdederunt me, et ipso Paschate finitur. Quadragesimam vero auspicamur Dominica quacanitur in Ecclesia: Invocavit me, atque eamdem finimus in Coena Domini. Septuagesima autem dicitur, quod septies decem habeat dies. Verum enimvero haec Septuagesima dierum, quam praesens observat Ecclesia, indicat nobis septuaginta illos annos quibus Israel fuit in servitute Babylonica. Nam quemadmodum illi deposuerunt sua organa, dicentes : Quomodo cantabimus canticum Domini in terraaliena (Psal. cxxxvi)? ita et nos quoque deponimus cantica laudis. At vero postea sibi data a Cyro sexagesimo anno redeundi facultate, coeperunt laetari, quemadmodum et nos in Sabbato Paschae resumimus et cantamus Alleluia, eorum innuendo laetitiam, quam ipsi habuerunt ob redeundi licentiam sibi praestitam. Sed quemadmodum illi in apparatu reditus, suas colligendo sarcinulas multum laboraverunt, sic nos quoque post Alleluia hujusmodi statim tractum subjungimus: Laudate Dominum, quo laborem significamus. Illi rursus quemadmodum cum laetitia redeuntes, itineris tamen labore vexabantur, ita nos per totam paschalem septimanam graduale cum Alleluia cantamus. Per graduale enim laborem exprimimus, per Alleluia laetitiam. Praeterrea ut illi patriam ingredientes plenam acceperunt laetitiam, sic nos Sabbato quo Septuagesima terminatur, Domino canimus Alleluia. Et profecto tam nostra dierum Septuagesima, quam illorum Septuagesima annorum quasi quaedam historia est, qua totum humani generis exsilium ab Adamo usque ad finem mundi quodammodo figuratur, quod revolutione septem dierum peragitur, et sub septem annorum millibus concluditur, ut per septuaginta dies vel septuaginta annos intelligamus septuaginta annorum centenas. Ab initio enim usque ad Ascensionem septem millia annorum computamus. Exinde vero quidquid temporis sequitur usque ad finem mundi sub septeno millenario comprehendimus, cujus terminum solus Deus novit. Quemadmodum ergo filii Israel septuagesimo anno per Cyrum a captivitate Babylonica fuerint liberati, sic nos per Christum in septima mundi aetate vel in septimo millenario a servitute diaboli sumus redempti, restituta nobis innocentiae stola per remissionem baptismi. Atque hinc est quod in Sabbato Paschae unum Alleluia cantamus jam spe aeternae quietis et recuperationem patriae gratulantes. Israel laborabat in apparando reditum, et in redeundo : nos quoque in Ecclesia praesenti pro satisfactione decem praeceptorum legis laborare debemus. Sed cum finito tempore nostri exsilii ventum erit ad patriam, tum utraque stola decorabimur, cum videlicet corpus et anima simul glorificabuntur, quod significatur per duo Alleluia, quae sub finem Septuagesimae decantantur. Obiter ergo nota quod Septuagesima incipit a moerore, et finitur cum gaudio, sicut psalmi poenitentiales, ut vocant. Septuagesima vero sonat sexies decem, et significat tempus viduitatis Ecclesiae, ac moerorem ejus propter absentiam Sponsi. Licet enim Christus sit nobis praesens secundum divinitatem, juxta illud : Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. xxviii), tamen secundum quod est homo, in coelo est, et sedet ad dexteram Patris, id est Patri est coaequalis. Unde ipse ait: Nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. xx), hoc est, nondum sum ei coaequalis, ut vos opinamini. Dantur hic tamen sponsae in remedium et consolationem sex opera misericordiae, quae sunt, pascere esurientem, potum dare sitienti, visitare infirmum, vestire nudum, hospitio pauperem excipere, et peregrinum: quibus septimum ex Tobia additur, nimirum mortuos sepelire (Tob. ii). Haec sunt data sponsae, ut in eis se exerceat, utque per eorum et Decalogi observationem sibi mereatur sui sponsi januam aperiri, et illius suavissimo amplexu frui. Sic Quinquagesima dicta est quasi quinquies decem, significatque tempus remissionis, quemadmodum in lege veteri annus quinquagesimus dicebatur annus remissionis. Unde hoc tempore maxime cantatur psalmus quinquagesimus, scilicet : Miserere mei, Deus, qui est poenitentiae et remissionis. Hoc igitur tempore jejunamus, ut peccatorum remissionem obtineamus. Postremo Quadragesima commendatur potissimum a loco institutionis, ut dictum est, a tribus temporibus, et a personis quae in illis jejunarunt. Ab institutione, quoniam in paradiso fuit instituta, quando Deus Adamo prohibuit ne comederet de fructu ligni scientiae boni et mali; a temporibus vero et a personis, quoniam in tempore ante legem a Mose fuit jejunatum, in tempore legis ab Elia, in tempore gratiae a Christo.

PrevBack to TopNext