Text List

On this page

Caput 80

Prev

How to Cite

Next

Caput 80

Caput 80

De variatione officiorum.

CAPUT LXXX. De variatione officiorum.

Variantur vero officia ut cum iste psalmus: Dominus regnavit (Psal. xcii), qui est psalmus laetitiae, ac cani consuetus est primus in laudibus, hoc tempore non cantatur, sed loco ejus: Miserere mei, Deus (Psal. l), qui psalmus est poenitentialis. Cantatur tamen diebus Dominicis ad primam, ut per hoc significetur nihil debere in psalterio praetermitti, quin totum per septimanam saltem legatur, quod antiqui uno die facere solebant. Ad primam quoque propter eamdem causam canitur: Confitemini Domino (Psal. cxxxv), quo innuitur pueros debere instrui, ut in Ramis palmarum sciant Domino laudes decantare, quoniam hic psalmus ad illum praecipue diem pertinet, idque potissimum ob hunc versiculum : O Domine, salvum me fac, etc. (ibid.). Hoc tempore splendidas et ornatas vestes debemus omnes deponere, atque assumere vestes humilitatis. Tempore quoque Quadragesimae carnes deponi debent et intermitti, tam solidae quam liquidae. Sunt autem duo genera carnis liquidae: alia enim est artificio liquida, ut eliquata per frixuram nempe sagina, alia vero naturaliter, ut sunt casei et ova. Ait enim Hieronymus contra Jovinianum: Ovum et caseus nihil aliud est quam caro liquida. Sed quaeritur cur hoc tempore pisces comedere liceat, ac non itidem carnes? cur non in quovis jejunio perinde pisces, atque carnes nobis omnibusque religiosis sint interdicti? Atque ratio quidem haec esse poterit, quia Deus aquis non maledixit. Sciebat enim per aquas baptismatis ablutionem fore peccatorum, ita ut elementum hoc merito sit praestantissimum, quod facile est animadvertere, quod abluat sordes, ac Spiritus Domini ante mundi constitutionem ferri solitus sit super aquas, quemadmodum nobis Scriptura recenset (Gen. i). Sed terrae maledixit Deus in opere hominis: inde est quod omne genus carnis, quod in terra versatur, tam quadrupedia quam aves in jejuniis comedere non liceat. Quanquam enim aves quaedam versantur in aere, quaedam in aquis, quae vel in his, vel extra eas nascantur, magis tamen dicuntur morari in terra, et ad naturam terrae pertinere. Unde mehercle cum quidam pisces sint, qui ex una parte habeant formam piscis, et ex alia formam animalis quadrupedis, ut porcus piscis, canis piscis, lupus piscis, qua parte piscis videtur posse in jejuniis comedi, qua vero non, haud quaquam.

PrevBack to TopNext