On this page
Caput 81
Caput 81
De festis qua sunt in principio Septuagesimae, et primo de Purificatione B. Mariae.
Nunc dicendum est de duobus festis, quae in principio Septuagesimae quandoque contingunt celebrari, de festo videlicet B. Mariae et S. Blasii. Festum autem B. Mariae tribus nuncupatur nominibus. Dicitur enim vel Purificatio B. Mariae, vel Candelaria, vel ὑπαντὴ Domini. Purificatio B. Mariae appellatur, quoniam illo die, qui est quadra- gesimus a Natali Domini, venit ad templum virgo Maria secundum consuetudinem legis, ut purificaretur. Non quod immunda esset, sed propter partum, more aliarum mulierum. Non enim erat obnoxia legi, quae hoc pacto praecipit: Mulier, si suscepto semine masculum pepererit, ab ingressu templi immunda erit diebus triginta tribus (Levit. xii), a consortio hominum septem. Beata autem virgo Maria non pepererat ex suscepto semine, juxta illud, non ex viri semine, etc., voluit tamen legis consuetudinem observare, quoniam non venit Christus legem solvere, sed adimplere (Matth. v). Quare autem Candelaria vocetur aliam auctoritatem non habet, sed potius fluxum est ab antiqua consuetudine ethnicorum sive gentilium. Erat enim antiqui- tus Romae consuetudo, ut circa hoc tempus in principio Februarii urbem lustrarent, eam ambiendo cum suis processionibus gestantes singuli candelas ardentes, et vocabatur illud amburbale. Atque ita ab hujusmodi consuetudine illud quod fiebat ab ethnicis in usus indiscretos circiter initium Februarii, a Christianis modo fit in festo beatae Mariae ad laudem et venerationem ipsius. Vel ideo candelas portamus, ut per hoc imitemur sanctas virgines, quarum beata Virgo Maria caput est, ut nimirum accensa nobis lampade castitatis, cum ea templum gloriae ad verum sponsum ingredi mereamur. Vel etiam appellata est Candelaria, propter multitudinem candelarum, et significationem quae in eis est. In candela enim est cera, ignis et lignum. Cera connotat carnem Christi et virginitatem ; ignis, Spiritum sanctum; lignum, deitatem in carne latentem. Ὑπαντὴ Domini ideo dicitur hoc festum, quod Simeon atque Anna prophetissa Christo venerint obviam, cum a suis parentibus afferretur in templum ut praesentaretur. Ὑπαντὴ enim oblatio sive praesentatio dicta est.