Text List

Caput 82

Caput 82

De festo sancti Blasii.

CAPUT LXXXII. De festo sancti Blasii.

Alterum hujus temporis festum est Blasii. Fuit autem hic sanctissimus medicus, qui multo tempore in rupe quadam latitans hominibus ad se venientibus medebatur, atque eos sanabat. Simili ratione, si quae sua animalia ad eum ducebant agrota, ea illico curabat. Tandem cum factus esset episcopus urbis Sebastae, captus fuit et in carcerem inclusus, in quem pia quaedam mulier cibum ci multo tempore cum candela attulit. Cum autem ille mortis suae diem jam imminere praesciret, dixit huic mulieri ut, quandiu viveret, singulis annis ipso die obitus sui candelam in ejus memoriam offerret, Deus ab infirmitatibus eam tutaretur, atque in magna prosperitate conservaret. Quod quidem ita factum est. Multi ergo similiter ita fecerunt si forte infirmarentur, et valetudinem -eceperunt. Inde apud omnes passim in consuetudinem abiit ut si forte ex dentibus laborat, vel ex aliqua alia sui parte, vel etiam si sua aegrotarent animalia, offerrent in ejus honorem candelas.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 82