Text List

On this page

Caput 83

Prev

How to Cite

Next

Caput 83

Caput 83

De Cathedra sancti Petri.

CAPUT LXXXIII. De Cathedra sancti Petri.

Hoc item tempore celebrari solet Cathedra S. Petri, tam quae Romae fuit, quaeque tempore posterior est quam illa quae fuit Antiochiae. Verum illa quae fuit Antiochiae, solemnior profecto est alia, ut vel hujus diei collecta quae est de incathedratione Antiochiae facta, abunde testatur, diciturque festum B. Petri epularum. Fuit enim consuetudo veterum ethnicorum ut singulis annis mense Februarii certo quopiam die epulas ad parentum suorum tumulos apponerent, quas nocte daemones consumebant, cum inde non minus falso quam ridicule animae refici credebantur. Putabant enim hujusmodi epulas ab animabus circa tumulos errantibus absumi. Haec autem consuetudo atque hujusmodi falsae opinionis error a Christianis vix exstirpari potuit. Quod quidem cum viri sancti animadvertissent, ac penitus illam consuetudinem exstinguere voluissent, instituerunt festum de Cathedra S. Petri, tam de illa quae fuit Romae quam quae Antiochiae, idque illo eodem die quo abominanda illa ab ethnicis fiebant, ut solemni hoc festo parvae istius consuetudinis festum omnino exstingueretur. Unde etiam ab illis epulis festum hoc appellatum est beati Petri epularum. Atque hic obiter intelligamus veteres dicere solitos fuisse animas esse, quando etiamnum in humanis corporibus essent institutae ; manes appellari, si quando forent apud inferos; spiritus vero cum ad coelos ascendissent, atque umbras, quando adhuc recens erat sepultura, sive quando circa tumulos errabant.

PrevBack to TopNext