Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

De solemnitate festivitatum.

CAPUT IV. De solemnitate festivitatum.

Primo igitur de festivitatum solemnitate agendum est, quae pluribus nominibus vulgo exprimi solet, nimirum his : festivitas, festum, celebritas, exitus, transitus, obitus, assumptio, depositio, dormitio, passio, dedicatio, nativitas, natalis, vel natale et natalitium. Festivitas dicitur, quasi festi sancti alicujus nativitas. Nativitas vero proprie appellatur festum illius nativitatis, quae est in carne et in mundo, ita ut hinc solum dicatur nativitas Christi, B. Mariae et Joannis Baptistae, quod horum nativitates duntaxat ab Ecclesia celebrentur. Natalis vel natale et natalitium vocatur sanctorum ex hoc saeculo commigratio, quia ut saeculo et mundo moriuntur, ita tunc coelo nascuntur. Indifferenter autem tria haec vocabula usurpantur. Dicitur porro transitus festum, quod est de morte beatorum, cum corum animae e corporibus exeuntes per varia loca sibi incognita transire debeant, nempe, si dicere liceat, per caelum aerium, aethereum, crystallinum, donec pervenerint ad coelum empyreum. Obitus appellatur, quasi tum animis angeli veniant obviam, cujusmodi de B. Martino legitur. Passio autem nuncupatur, quasi tum maxime corpus patiebatur, cum inde anima excederet. Quapropter fieri etiam potest ut uniuscujusque obitus appelletur passio, cum ille discessus animae ac distractio a corpore, non sine magno dolore fiat. Nec enim sine causa est, quod D. Hieronymus in Vitis Patrum de quodam viro sancto narrat, qui Dominum rogaverat ut sibi vellet ostendere quemadmodum e corpore excederet anima absque dolore et angustia aliqua. Nam cum hic quodam die forte fortuna ab suo veniret tuguriolo, vidit juxta viam pauperem quemdam ante se misere prostratum, ac jam animam agentem, cui aliquot, ut perspicue videbat, astabant angeli, qui ejus exspectabant animam, ut eam ad superos deportarent. Verum hi, posteaquam illic multum diuque exspectassent , vox missa e coelis ad angelos illico audita est : « Ad quid tandem moramini ? » Ad quaim illi responderunt Dominum praecepisse ut animam illius sine corporis anxietate educerent, quod certe facere non poterant. Haud iujuria ergo cujusque obitus et passio dici potest. Assumptio vero proprie dicitur transitus B. Mariae, et depositio S. Joannis evangelistae, qui vivus sepulcrum ingressus est, et se quasi in illud deposuit. Tandem etiam dormitio mors appellatur sanctorum, quae illis est velut optatissima quies. Sicut enim a somno validiores atque integriores surgere omnes soleamus, ita et sancti sine difficultate resurgent in corporibus glorificatis quasi e somno fuissent experrecti. Unde illud est quod Dominus de Lazaro dixit : "Lazarus amicus noster dormit" (Joan. XI).

PrevBack to TopNext