On this page
Caput 5
Caput 5
De festis.
Festorum quaedam sunt generalia, quaedam perticularia. Generalia sunt quae generatim ab omnibus celebrantur, ut festa Trinitatis, B. Mariae, Nativitatis Domini, Paschae, Pentecostes, sanctae crucis, apostolorum , evangelistarum, S. Joannis Baptistae et evangelistae, Laurentii, Nicolai, Sylvestri, Martini, eic. Festa autem particularia sunt, quae tantum in una coluntur provincia, ut festum B. Hilarii, quod in Aquitania duntaxat observatur. Vel etiam quae in uno fiunt episcopatu, vel in una villa aut parochia, dicuntur festa particularia. Notandum interim obiter hic est, in colendis festis dignitatem quamdam et ordinem esse attendendum. Festa etenim Trinitatis digniori cultu sunt celebranda, deinde festa B. Mariae, praecipue tamen Assumptionis, ac tandem quoque festa S. crucis, quae duo sunt. De aliis ante intelligenti facile est judicare. Quot sunt festa Trinitatis, tot B. Mariae esse sciendum est. Causae vero festorum quae sint, et cur quaedam non suo tempore, sed alieno celebrentur, sequentia commodius declarabunt.