On this page
Caput 84
Caput 84
De festis generaliter qua tempore fiunt Septuagesima.
Ut autem de omnibus magnis solemnitatibus, quae infra Septuagesimam celebrantur, sive ipso passionis tempore, sive ante, nos simul expediamus, ut sunt tria illa festa praedicta beatae Agathae, S. Matthiae, Annuntiationis Domini, S. Gregorii, et si forte contingat festum ipsius patroni Ecclesiae vel ejus anniversarium vel Pascha alicujus annotinum, dicimus generaliter quod cantica laudis, scilicet Te Deum laudamus, Gloria in excelsis, et Ite, missa est, et alia, quae si aliis temporibus contingerent, cantarentur, in iis cani debent, praeter Alleluia. Nam hujusmodi festa ad paschale tempus generatim videntur pertinere. Si vero hic objiciatur quod in Annuntiatione Domini, Gloria in excelsis, quod canticum est proprium Natalis Domini, et Ite, missa est, quod proprium est resurrectionis, et Te Deum laudamus, quod gaudium drachmae inventae designat, cantari non debeant, quoniam haec in Annuntiatione Domini illa tempora non habebant, dicimus breviter quod, etiam si Natalis Domini, vel passio, vel drachmae inventio, necdum revera erant, tamen jam certo fore sperabantur. Nam hoc festum est quasi fons et initium festorum Christi. Vocatur autem Pascha annotinum, quando aliquis diem, quo baptisma suscepit, annuatim celebrat, atque eorum ipsius diei Paschae officium integre cantari debet, praeter Alleluia, si accidat tempore Quadragesimae. Sed certus interim sis Ecclesiam Lugdunensem et Mediolanensem ubi Ambrosius archipraesulatum obtinuit, tempore passionis nullam celebrare solemnitatem, verum duntaxat facere commemorationem.