On this page
Caput 85
Caput 85
De officio Quadragesimae ac littera laicorum.
Quoniam de officio Quadragesimae hucusque generaliter tractatum est, nunc deinceps de ejusdem officio pro tempore agendum est. A Dominica igitur, quam dicimus, Isti sunt dies, usque ad Pascha, versiculus ille, videlicet Gloria Patri, qui ad laudem pertinet Trinitatis, in officiis plane subticetur, quoniam ab illa Dominica incipit passio Christi celebrari, in qua tota Trinitas a Judaeis quasi dehonestata videtur. Qua etiam ratione fit, ut in cantico trium puerorum, scilicet Benedicite, versiculus ille nunquam cantetur, quia tunc Deo magna facta est dehonestatio, quando tres pueri, qui ipsum maxime colebant, idola plurimum exsecrantes, conjecti sunt in caminum ignis. Maxime vero idem iste versiculus triduo illo ante Pascha subticetur, quod tum demum Trinitas maximo affecta sit dedecore. Nam praeterquam quod in primis de nece Christi hic agitur, nunc verberatur, nunc foede conspuitur, alapis caeditur, nunc etiam crucifigitur. Unde Isaias : Vidimus, inquit, eum non habentem speciem neque decorem (Isa. liii). Horarum quoque initia, et lectionum tituli tunc plane supprimuntur, nempe Deus, in adjutorium, et Lectio libri, etc., quia Christus caput nostrum a nobis sustollitur juxta praesentiam carnis. Ad lectiones non petuntur benedictiones, neque dantur, quoniam pastor Christus, qui gregi suo benedicat, jam non adest. Vel ideo benedictio non petitur, nec Tu autem, Domine, dicitur, quod apostoli his diebus nec ad praedicandum missi sint, nec inde redierint. Ut ergo hoc significemus, nec Jube, Domine, dicimus, nec tu autem. Illud quoque considerandum est quod in Quadragesima duae recitentur praefationes, una jejunii et altera passionis. Ea quae est jejunii a primo jejunio cantatur usque ad Dominicam in Ramis palmarum. Illa vero quae est passionis, ab eo die cani incipit usque ad Pascha. Sed absurde fortasse alicui factum videbitur, quod Dominica die istiusmodi cantetur praefatio, cum non sit dies jejunii. Verum dici potest, quod etiamsi illo die non jejunetur numero, qualitate tamen, hoc est cibo carnali jejunatur, quemadmodum etiam diebus aliis.
Sed quoniam ea quae a nobis dicta sunt, ad clericos maxime pertinere videntur, nunc pauca dicenda sunt de laicorum scriptura, quae in duobus potissimum consistit, nempe in picturis et ornamentis. Nam ut ait Gregorius, quod clerico littera, id laico est pictura ; picturarum igitur aliae sunt supra ecclesiam, ut gallus vel aquilae ; alia extra ecclesiam, ut in fronte forium bos et leo; aliae intra ecclesiam, ut sunt icones, statuae, figurae, et diversa alia picturarum genera, quae in vestibus, vel in parietibus, vel etiam in vitris depinguntur. Verum de his omnibus postea suo loco dicetur, hoc uno tamen modo observato, ut sciamus Salvatoris nostri imaginem tribus hisce modis aptius et convenientius in ecclesia depingi, ut videlicet, aut in throno sedet, aut in crucis patibulo pendeat, aut etiam in matris suae gremio conquiescat. Ornamenta vero in tribus consistunt, in ornamento videlicet ecclesiae, chori et altaris; et ornatus quidem ecclesiae consistit in cortinis, aulaeis, pallis, sericis, purpureis et consimilibus. Ornatus vero chori, in dorsalibus, ut vocant tapetis et sustratoriis. Ornatus denique altaris, versatur in velamentis, crucibus, capsis, textibus et philacteriis. Et etiam ornatus personarum, quae vel cantant in choro, vel altari inserviunt. Sed de his et similibus dicimus omnia illa quae ad ornatum pertinent tempore Quadragesimae debere abscondi, vel removeri, vel etiam contegi. Nec crux quoque illo tempore nisi cooperta in ecclesia portari debet. Duo tamen vela retinentur, quorum alterum ponitur per chori circuitum, alterum suspenditur inter altare et chorum, ut non appareant quae sunt intra sancta sanctorum. Quo quidem significatur mentibus infidelium divinarum Scripturarum intelligentiam nondum esse apertam. Haec duo vela diebus Dominicis complicantur, quod hi dies ad tempus Paschatis pertineant. Sic quoque ad primas tenebras, quartae videlicet feriae ante Pascha, ubi de morte Domini agitur, omnino renoventur, quoniam eo mortuo velum templi scissum est, ita ut tunc quae intra sancta sanctorum delituerant, primo omnibus fuerint manifesta.