Text List

On this page

Caput 86

Prev

How to Cite

Next

Caput 86

Caput 86

Quomodo sit pulsandum in Quadragesima.

CAPUT LXXXVI Quomodo sit pulsandum in Quadragesima.

Nunc quemadmodum in ecclesia pulsandum sit, paucis etiam exponamus. Quod ut melius pateat, primo sciendum est sex esse instrumentorum genera, quibus pulsatur: tintinnabulum, cymbalum, nola, nolula, campana, et signum. Tintinnabulum pulsatur in triclinio et in refectorio; cymbalum in choro, nola in monasterio, nolula in horologio, campana in turribus, cujus diminutivum Hieronymus ad Eustochium in coenobium esse ait: « Quousque campanula in claustro pulsabitur. » Signum autem pro quibus pulsandis instrumentis accipi potest, ut quibus quidpiam significetur. Generaliter ergo cognoscendum est, quod non debeamus in tota Quadragesima diebus profestis compulsare, nec depulsare (liceat enim hic vulgaribus et consuetis uti vocabulis), sed simpulsare, id est, simpliciter pulsare ad horas vel matutinas. Atque in bene constitutis ecclesiis ad primam pulsatur duabus campanis, una ad invocandum, altera ad inchoandum. In tertia autem pulsatur tribus juxta horarum numerum, quae sub illa cantantur, una ad mutandum, altera ad congregandum, tertia ad inchoandum. Pari modo fit in sexta et nona, sed et eodem ordine eaedem campanae pulsantur simpliciter ad matutinas. Ad missam vero et ad vesperas duabus pulsatur campanis. In minoribus autem ecclesiis solummodo pulsandum est simpliciter. Diebus vero Dominicis et in solemnitatibus, prout in aliis temporibus compulsatur. Sed de his in sequentibus latius dicturi sumus.

PrevBack to TopNext