Text List

Caput 87

Caput 87

Quare non jejunemus eo tempore quo Christus jejunavit.

CAPUT LXXXVII. Quare non jejunemus eo tempore quo Christus jejunavit.

Solet autem quaeri cum in hac Quadragesima Christi jejunium imitemur, cur non eo tempore etiam jejunamus , quo Christus dicitur jejunasse. Tradit enim Scriptura quod jejunare statim coeperit simul atque esset baptizatus. Verum quadruplex est ratio, quamobrem Paschae jejunium nostrum cont:- nuamus. Prima est, ut si volumus cum eo resurgere, debeamus etiam nos pati cum eo, quod pro nobis ipse passus sit. Secunda causa est, ut per hoc Israeliticos filios imitemur, qui eo tempore primo ex JEgypto egressi sunt, et postea codem tempore exierunt a servitute Babylonica. Quod inde profecto facile probatur, quia tam illi, quam hi statim celebrarant Pascha, atque egressi sunt. Tertia est hujusmodi, quod quandoquidem fervor libidinis, / tempore veris nos magis soleat incendere, tum temporis maxime jejunamus, ut corporis aestus refrenemus. Quarta est, quoniam post jejunium statim debemus Christi corpus accipere, ut mystice paschalia capiamus sacramenta. Hoc est quemadmodum filii Isracl priusquam comederent agnum sese affligebant, et agrestibus lactucis vescebantur. lta debemus nosmet prius per poenitentiam affligere, ut digni habeamur comedere Agnum vitae. Animadverte interim quod si in quadragesima concurrant duo officia, quos dies duplices vocamus, necessarium esse ut cantetur officium ad tertiam de festo: absque genuflexione, officium veri jejunii ad nonam, non sine curvatione genu.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 87