Caput 88
Caput 88
De diebus privilegiatis.
Post haec vero tradendum est qui dies sint velut privilegiati, qui hoc potissimum tempore comprehenduntur. Sunt enim privilegiati dies quatuor quarta feriae, quatuor Sabbata, tres dies Dominici, una quinta feria, unaque sexta fceria, atque una integra septimana. Quartae feriae sunt hae : Prima est qua nos incipimus jejunare in Quadragesima; secunda septimana, sequenti; tertia, in hebdomada post Lattare Jerusalem; quarta, in ultima septimana. Quatuor vero Sabbata haec sunt : Sabbatum primae septimanae, quando celebrantur ordines; Sabbatum quartae, Sabbatum quintae et Sabbatum in vigilia Pascha. Sic Dominicae dies sunt hae tres; Invocavit me; Latare, Jerusalem, et Dominica in Ramis palmarum. Sed quinta feria est in Parasceve. Septimo denique privilegiata est ultima septimana Quadragesimae, quae vel ob id major dicitur quod majus et prolixius habeat officium. Vel appellatur quoque poenosa, quia tum maxime corpora et vitia nostra punire debemus. De privilegiis ergo istorum dierum ordine prosequamur.
On this page