Caput 94
Caput 94
De Dominica in Ramis palmarum
Dominica in Ramis palmarum ob triplicem rationcm meruit privilegium. Primo quod eudem die filii Israel terram promissionis ingressi sint, et siccis pedibus Jordanem transierint. Sic enim contigit, quod eo anno tot fuerunt dies usque ad Pascham, quot sunt ab hac die Dominica. Secundo autem ideo, quoniam hoc die veniens Jesus a Bethania in Jerosolymam maximo honore cxceptus sit, quo etiam die vendentes e templo potentissime ejecit, quod ejus diei privilegiis tertia est ratio. Hic dies tribus nuncupatur nominibus. Dicitur enim Dominica in Ramis palmarum, quod illo dic rami palmarum in processionibus deportentur in significationem illorum, quos filii Israel statuerunt|in via Christo jam veniente. Vel quos etiam deferimus in figuram ramorum et florum virtutum, quos portare debemus, si quando ad Christum ibimus. Cum autem palmas non habemus, laurum vel buxum, quod perpetuo suo virore virtutes connotent, deportanus; vel flores etiam, qui simili ratione virtutem significant. Hoc ergo die magnam et insignem exhibemus processionem, ad designandum, quod Dominus veniet ad nos, et ducet nos ad aeterna tabernacula. Post processionem oportet veniamus ante crucifixum, ac dicamus : Benedictus : nec ideo alia processio cessare debet, sed fieri ante tertiam. Obiter itaque hic considera uxorem Lot in salis effigiem fuisse mutatam et transformatam, quod retro respexisset,ut scilicet nos condiret atque instrueret, ne retro eamus. Nam, quemadinodum ait Scriptura, nullus qui ad aratrum manuin adjccerit, retro debet respectare (Luc. ix).
On this page