On this page
Caput 95
Caput 95
De quinta feria.
Feria quinta, quae Coena Domini appellata est, quatuor insignitur privilegiis, quorum primum est poenitentium jam in Ecclesiam redeuntium. Tunc enim Ecclesia ad se recipit poenitentes, quos ante primo die jejuniorum ejecerat. Recipiuntur autem poenitentes in Ecclesiam et separantur a malis poenitentibus : quinta potissimum feria, quod Deus volucres fecerit quinta feria ex aquis. Qua ratione etiam fit, ut quod quasdam in aquam remiserit, significemus malos in carnalibus rebus sese oblectantes, et quod quasdam in aera sustulerit, intelligamus bonos atque eos, quos delectant coelestia. Secundum privilegium est, quia novum Testamentum tum incoepit, et vetus fuit terminatum. Tertium autem privilegium hujus diei est olei consecratio. Verum enimvero tres sunt potissimum in Ecclesia Dei sacrae unctionis species, chrisma, oleum infirmorum, et oleum quo ungantur baptizati. Chrisma conficitur ex balsamo mundissimo atque oleo purissimo. Namque oleum claritate alios liquores facile superat et balsamum odore. Quod autem oleum alio liquore sit clarius, hoc pacto ostendi potest: Nauta quandoque mittit anchoram in mare, et si forte illa lapidi affigatur, ita ut extrahi non possit, tunc nauta illuc descendit, habens os suum plenum oleo in eum usum, ut si fortassis non possit lapidem illum videre, cui anchora adhaeret, ob turbulentam et tenebrosam aquam, effundit oleum. Quo facto tanta isthic nascitur claritas, redditurque aquarum perlucida propter oleum effusum, ut lapidem nauta facile videre queat. Chrisma initium traxit a Veteri Testamento, quando Dominus praecepit Mosi ut conficeret chrisma, quo ungeret tabernaculum in dedicatione, et arcam testamenti. Atque Aaron et sacerdotes illo similiter ungebantur, et reges. Moses tamen non legitur unctus fuisse, nisi unctione spirituali, quemadmodum et Christus. Voluit nihilominus Christus materiali nos inungi unctione, ut per illam materialem consequamur spiritualem. Inungitur enim quilibet chrismate bis in vertice a communi sacerdote, et in fronte ab episcopo. Caeterum ideo bis, quia post resurrectionem duabus vicibus datus fuit Spiritus sanctus, tum etiam quando Christus insufflavit discipulis, inquiens : Accipite Spiritum sanctum (Joan. xx), tum etiam quando missus est eis idem e coelo in igneis videlicet linguis. Cum igitur aliquis istiusmodi oleo sancto inungitur, necesse est ut illud fiat in scapulis, et in pectore potissimum. Ac in scapulis quidem ideo, ne laborem suum frustra expendat in vana, sed sit robustus ad legis onus fideliter portandum; in pectore vero, ut suscipiat intelligentiam mandatorum Dei. Proinde oleo, quod vocatur infirmorum, inunguntur aegri atque infirmi. De qua sane unctione ait B. Jacobus in sua Epistola: Si quis infirmatur inducat sacerdotes et orent super eum, et inungant eum oleo sancto, et alleviabitur ejus infirmitas, si nimirum ei expediat et utile sit, et remittentur ei peccata (Jac. v), videlicet venialia, vel si non fuerit in mortali peccato. Potest tamen fieri hujusmodi inunctio per unum sacerdotem ; sed hoc fieri non debet, si plures possint adesse. Quartum demum hujus diei privilegium est mandatum. Est autem differentia inter hoc mandatum et illud quod fit Sabbato praecedenti. Illud enim fit a praelatis, et Ecclesiae magnatibus, repraesentatque illud, quod fecit Christus: hoc vero quilibet sacerdos facere debet, idque hoc modo: Primo oportet ut reficiant pauperes, ac postea parum comedant, nec ultra tamen quam consuetum est. Deinde debent surgere a mensa, ac pauperum pedes lavare. Quo facto possunt sese ad mensam recipere, atque iterum comedere: quod jejunium non frangit, sed interrumpit. Non enim debet quispiam eo die bis comedere, ne jejunium frangatur, tam respectu unius horae, quam totius septimanae, quamvis tamen et in multis locis ita fiat. Est autem iste dies omni alia solemnitate solemnior, exceptis tamen solemnitatibus Trinitatis, usque adeo ut qui possint solemnes vestes induere, debeant non secus atque in aliis solemnitatibus. Quocirca etiam hoc die omnia laetitiae cantica canuntur, quemadmodum in caeteris solemnitatibus, praeter Alleluia. Nec dicitur vero Dona nobis pacem, ob eam rem quod nocte sequenti osculo Judas Christum tradiderit. Atque hic animadverte tempus recreationis incoepisse ab illa hora qua Adamus e paradiso ejectus fuit, et adhuc est, duratque usque ad uniuscujusque obitum. Quo quidem patet majus esse recreare quam creare, ita ut hinc etiam dictum sit gravius esse ac majus ex impio facere pium quam creare coelum et terram, ac majus fuisse paulum suscitare in mente quam Lazarum in corpore. Itemque et hoc animadvertas Natale Domini festum esse Patris, cum per eum Pater innotuit mundo. Quanquam vero, quod festum Patris est, festum etiam sit Filii, et Spiritus sancti. In hoc enim, quod dicitur Verbum intelligitur Pater Verbi. Aut etiam hac alia ratione, quod Filius Patrem omnibus manifestaverit. Pascha autem est festum Filii, quia tunc a mortuis resurrexit, et verus Deus apparuit. Pentecoste vero festum est Spiritus sancti. Istorum tamen solemnitatum quaelibet festum dicitur totius Trinitatis. Indivisa enim sunt opera Trinitatis, sed ita tamen ut quaedam magis videantur propria esse uni quam alteri.