Text List

On this page

Caput 96

Prev

How to Cite

Next

Caput 96

Caput 96

De sexta feria privilegiata.

CAPUT XCVI. De sexta feria privilegiata.

Sexta deinceps feria, quae et Parasceve appellata est, in eo gaudet privilegio, quod hoc die Christus passus sit. Quare etiam ab hac sexta feria omnes aliae sextae feriae suum habent privilegium, sicut a sequenti Dominica omnes aliae Dominicae. Parasceve autem interpretatur praeparatio, quod tum Judaei cibos suos soliti sint praeparare, quibus vescebantur Sabbato, cum eis Sabbato quidquam praeparare interdictum sit. Porro autem ipso die Parasceves uno duntaxat ferculo vescimur, quoniam Christus illo die unum sibi solummodo comparavit, videlicet latronem. Unde ipse dixit: Singulariter sum ego donec transeam (Psal. cxxxx). At quaeritur cur istum diem celebremus in moerore, tristitia atque abstinentia, cum soleamus sanctorum passiones in gaudio celebrare. Verum hoc ideo fieri respondemus, quod sancti statim, simul atque perpessi sint martyrium, ad coelos ascenderint : Christus vero descenderit ad inferos. Sed cum jam tartara fregit, et sanctorum animas inde reduxit dieque tertio resurrexit, ideo tum maxime laetamur. Hinc etiam est quod sanctorum Patrum passiones, qui ad inferos descenderunt, non celebramus. Solet hic etiam a nonnullis quaeri, cum asinae insidens Christus honorifice suscepturus sit, et in cruce videatur dehonestatus, cur potius adoremus crucem quam asinam. Verum facile illud discuti potest, cum honor iste quem in asina accepit, terrenus fuerit, nec curandum sit de terrenis, ita ut nec hinc quidquam de asina curandum sit. Per crucem vero ruptus fuit ac destructus murus ille peccatorum, qui erat inter nos et Dominum interjectus; Christus enim satisfecit pro nobis. Unde certe nullus recenter baptizatus, etiam adultus, si vel maxima commiserit peccata, ullo eorum tenebitur, neque secundum poenam, neque secundum culpam; tenetur tamen habere contritionem. Quemadmodum ergo gladius Davidis, quo Goliam obtruncavit, multo tempore servatus fuerit et in honore habitus, ita etiam crux Domini, quae per illum gladium quodammodo figuratur.

Tandem quoque consideremus hujus diei officium carere capite, quod Christus caput nostrum tum e nobis sublatus fuerit. Caret enim invitatorio, ut non imitemur perversam illam imitationem quam fecerunt Judaei, quando consilium inierunt, quomodo Jesum caperent in sermone, eumque morti traderent. Inde etiam est quod non damus osculum pacis alicui, propter osculum Judae, nec aliquem salutamus, quia cum quadam salutatione Judas Christum tradidit, inquiens: Ave, Rabbi (Marc. xiv). Verum ideo signa dedit illis Judas, qui Christum ceperunt, ne Jacobum pro eo caperent, qui illi admodum erat similis, ut hinc etiam frater Domini dictus sit. Nota ergo Judam dixisse: Tenete eum (ibid.), quasi dixerit: Fortiter eum ligate, et tenete, quia alioquin poterit manus vestras facile evadere. Credebat enim eum esse fortem propter illud quod ipse viderat, cum vendentes et ementes e templo ejecisset. Praeterea viderat, quemadmodum illorum manus evasisset qui ipsum volebant apprehendere, unde dicitur: Et transiens per medium illorum ibat (Luc. iv). Causa autem quamobrem Judas vendidit Christum et tradidit, fuit hujusmodi: Odium recens susceperat in Jesum propter unguentum quod Magdalena in caput ejus fuderat. Ipse enim erat Domino a loculis, quos portabat. Cum autem mortis esset apud veteres, ut qui hujusmodi fungeretur officio, pro mercede sua decimam partem haberet eorum, quae in dominorum loculos ponebantur, aestimavit Judas unguentum quod beata Maria Magdalena fuderat, trecentos valere denarios. Unde est quod ipse dixerit: Utquid perditio haec? potuit enim istud, etc. (Matth. xxvi). Coepit ergo secum cogitare, quo pacto in Christo recuperaret quod amiserat in unguento, ita ut, cum trecentorum denariorum decima sint triginta denarii, ea summa ipsum vendiderit ac tradiderit. Non debet quoque officium mortuorum habere invitatorium, nisi corpore praesente, nec in missa dici, Dona nobis pacem, neque per universum officium, Gloria Patri, quia sequitur et imitatur exsequias sui Salvatoris.

Sex itaque hujus diei sunt privilegia: Christi immolatio, inferni exspoliatio, mortis conculcatio, humani generis redemptio, paradisi apertio, et Scripturarum manifestatio. Ubi animadvertendum est quod Christus sua passione non tantum illos redemit, qui tum erant in lymbo inferni, qui locus dicebatur sinus Abrahae, verum etiam omnes homines futuros, qui sancta morte vitam erant finituri. Nec sane omnes homines, qui in inferno erant extraxit. Unde Osee propheta: O mors, ero mors tua; morsus tuus ero, inferne (Ose. xiii). Scripturarum hodie facta est manifestatio, quia scripturae Veteris Testamenti, quae prius erant obscurae, hodie sunt declaratae. Unde Dominus : Consummatum est (Joan. xix), inquit, quasi dicat : Omnia quae de me hucusque scripta sunt, modo sunt impleta, quod scandalum est Judaeis, stultitia gentibus. Crux igitur Domini multis modis in Veteri Testamento fuit praefigurata. Dictum est enim angelo percutienti Aegyptum: Quamcunque domum intraveris, in ea occide omnes primogenitos, tam parvulos quam senes; tam viros, quam mulieres. Sed sic ubi scriptum fuerit Thau, non intrabis (Ezech. ix). Thau vero signum est crucis, ita ut omnes damnentur, nisi per signum crucis salvantur. Sic Moses in deserto serpentem aeneum erexit, et omnes qui eum intuebantur statim a morsu serpentum sanabantur (Num. xxii). Serpens aeneus similitudinem habet serpentis nec est verus serpens. Similiter Christus habuit similitudinem carnis peccatricis, sed non verae peccatricis, utpote qui nunquam peccaverit. Dictum est item Danieli ab angelo: Duae erunt septimanae, et post septuaginta septem occidetur Christus dux noster (Daniel ix). Ita aperte Moses: Die, inquit, ac nocte erit vita nostra pendens, et videbitis et non cognoscetis (Deut. xxviii). Verum profecto est quod nocte pependerit, quia tenebrae factae sunt a sexta hora, etc. (Matth. xxvii). Quod autem die, certum est. Item Jeremias ait: Ponens filiam pharetrae in renibus meis (Thren. iii). Filiam, inquam, pharetrae, id est, lanceam. Itemque: Congregabo omnes gentes, et erit signum eis, Thau T. (Isa. lxvi), quod crux est Domini. Sic rursus: Ezechias convertit faciem suam ad parietem (IV Reg. xx). Et David: Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum (Psal. ci); hoc est, novus populus, nimirum gentilis. Atque in alio loco alius : Plantavi, ait, vineam meam electam, et versa est in amaritudinem (Jer. ii). Et quare, quaeso? Quia dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. lxix). Quemadmodum etiam alibi inquit David : Partiti sunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem (Psal. xxii). Quamquam hoc de tunica Domini inconsutili dictum videri potest. Sed eodem in loco idem expressius : Dinumeraverunt omnia ossa mea (ibid.), quoniam usque adeo eum in cruce extenderunt, ut omnia ejus ossa facile dinumerari potuissent. Sic postremo et Isaias ait : Et erit principatus ejus super humerum ejus (Isa. ix). Nam Christus portavit crucem, in qua triumphavit, ita ut vulgo dici consuetum sit Cyrenaeum quidem crucem portasse, sed non sicut homo et Deus.

PrevBack to TopNext