Text List

On this page

Caput 97

Prev

How to Cite

Next

Caput 97

Caput 97

Cur non conficiatur corpus Christi in Parasceve et de ordine ejus officii.

CAPUT XCVII. Cur non conficiatur corpus Christi in Parasceve et de ordine ejus officii.

Corpus Christi non conficitur hoc die quatuor de causis: prima est quia Christus hoc die pro nobis revera immolatus est et, veritate veniente, debet cessare figura, ac ei dare locum; secunda, quod istiusmodi die reipsa Ecclesiae Sponsus sublatus sit, descendit enim ad inferos; tertia est quoniam tum temporis velum templi disruptum est, et cornua altaris sunt transversa, ita ut nobis non esset ubi corpus Christi conficeretur; quarta, quia Moyses dixit in Exodo: Alius pugnabit pro vobis, et vos tacebitis (Exod. xiv); alius, id est Christus. Sequitur ut de ordine officii hujus diei dispiciamus. Nam primo leguntur duae lectiones ex Veteri Testamento, una ex rege, altera ex prophetis, scilicet ex Osee idque sine titulis. Deinde vero tractus quem vocant, canitur unus quatuor versuum; alius plurium, post quem legitur passio etiam sine titulo. Qua quidem absoluta fiunt orationes pro omni gradu Ecclesiae, hoc est pro gentilibus sive ethnicis, pro Judaeis, pro haereticis et pro schismaticis. Atque ita deinceps crux extrahitur, ac cum ea ter in genua procedimus, cantando ter Graece ἄγιος, et Latine sanctus Deus, etc., cum tribus versibus. Postea vero Dominicum corpus, quod reservatum fuit ipso die Coenae, altari imponitur, et cantata Dominica Oratione cum praefatione praeposita, scilicet: Oremus, praeceptis salutaribus moniti, etc., communicatur, ac deinde vero psalmi vesperarum cantantur cum oratione: Respice, Domine. Atque ita tandem officium terminatur.

PrevBack to TopNext