Text List

On this page

Caput 98

Prev

How to Cite

Next

Caput 98

Caput 98

Quare ita hujus diei officium sit institutum.

CAPUT XCVIII. Quare ita hujus diei officium sit institutum.

His itaque historice prosecutis, quid significent deinceps videamus. Quod enim duae lectiones legantur, declarat Christum passum fuisse pro duobus potissimum populis, Hebraeo nimirum et gentili. Sed earum una ex lege sumpta est, videlicet ex Levitico, altera ex prophetis, nempe Osee, quia Christi passio et a lege fuit ante praefigurata, et a prophetis praedicta, et a patriarchis sub velamine quodam nobis revelata. Abraham enim carnem Christi tectim immolavit, cum arietem sacrificaret; sic Abel quoque cum agnum in hostiam offerret. Quae ita fuerunt Christi figura tanquam velamine tecta, ut intelligi non potuissent, nisi explicarentur. Assimilatus est praeterea in prophetis, unde Dominus : Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit Filius hominis in corde terrae (Matth. xii). Recitantur autem lectiones cum passione sine titulo, quod caput nostrum videlicet Christus nobis auferatur. Per tractum quatuor versuum intelligimus hominem Christi passione fuisse redemptum, qui ex quatuor conflatus est elementis. Hinc est quod Christus non in coelo, neque in terra sit crucifixus, sed in medio, hoc est in aere. Fecit enim pacem inter coelestia et terrena, atque etiam inter ipsa terrestria pacem conciliavit, postea quam erant simultates et inimicitiae inter unum hominem atque alterum, sed majores tamen erant inter angelum et hominem. Ipse vero Christus in omnibus per crucem pacem composuit, quod quae inter se disjuncta ac discreta erant conjunxerit, et ex duobus unum fecerit. Est enim lapis angularis. Aut etiam quatuor illi versus tractus significant quatuor partes crucis, quae similis est ultimae litterae alphabeti Hebraeorum, videlicet Thau, quae sonat, si interpretetur signum. Omnia volumina veteris legis significarunt crucem Domini.

Hoc ergo die quatuor in uno tractu versus dici debent, ad declarandas quatuor partes crucis, sicut et quinque dicuntur in quarta feria, quod quinquies Christus sanguinem suum effuderit : primo in circumcisione, secundo in oratione, tertio in flagellatione, quarto in crucifixione, quinto cum esset lanceatus. Tractus qui prolixior est, repraesentat magnum istud bellum Davidis contra Goliam. Nam et Christus noster David hodie magnum Goliam, id est diabolum, debellavit. Quaedam Ecclesiae tractum canunt, videlicet : Qui habitat, etc. (Psal. xcx), quia Christus a diabolo primum latenter fuit tentatus, velut a dracone quopiam latitante sub petra, sed postea in passione tanquam a forti leone acriter fuit vexatus, quod per hunc versum facile exprimitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (ibid.). Passio legitur ideo, quia tum Christus reipsa patiebatur. Cum autem ventum est ad illum locum : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Matth. xxvii), tunc duo hypodiaconi duo mantilia, vel duos alios pannos altari impositos, auferunt, quod quatuor illi milites qui Christum crucifigebant ex duabus ejus vestibus sibi indumenta confecerunt, historiam ipsam repraesentantes. Aut certe remotio pannorum fugam significat apostolorum, qui erant quasi vestes Christi. Petrus enim ad vocem unius ancillae ipsum negavit, et Joannes nudus aufugit. Tertia vestis, quae in altari relinquitur, designat vestem Domini inconsutilem non fuisse scissam, vel partitam, sed sortitione uni contigisse. Unitas enim Ecclesiae non potest, nec unquam potuit ab haereticis et schismaticis scindi, cum nulla sit sapientia adversus Dominum. Christus cum in cruce pateretur et maxima animi angustia affligeretur, prolixe oravit decantans decem psalmos, scilicet : Deus, Deus meus, respice in me (Psal. xxi), usque ad, In te Domine, speravi (Psal. xxx), donec pervenisset ad istum versum: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum (ibid.), quo emisit spiritum. Quare et nos quoque, postquam passionem recitavimus quae Christi anxietatem et dolorem exprimit, oramus, quantumvis sane mos iste orandi infrequens et insolitus sit. Usu enim jam pridem receptum est ut diebus aliis ante evangelium dicantur orationes. Verum hoc die contra fit ordine permutato : quod et in initio a nobis dictum est, quo quaedam officia in Quadragesima transmutari ostensum est. Oravit autem Christus pro tribus, pro se, inquiens : Pater, clarifica Filium tuum (Joan. xvii); pro suis, aiens: Pater, pro eis, quos dedisti mihi rogo (ibid.), et pro illis etiam qui credituri erant in eum, dicens : Pater, non tantum pro eis rogo, sed pro omnibus illis qui credituri sunt in me (ibid.).

Ex quo sequi videtur quod non debeamus orare pro illis quos scimus non esse salvandos, veluti pro eis qui in inferno remanserunt, et pro Juda qui desperavit. Sed et nos similiter oramus, partim pro nobis, partim pro omni gradu Ecclesiae, scilicet pro neophytis, gentilibus, Judaeis, haereticis et schismaticis, ut eis Deus gratiam suam infundat, et ad fidem Catholicam convertat, flectentes quidem genua pro aliis, verum non pro Judaeis, quoniam illi illudentes Christo genua flexerunt. Obiter ergo hic animadverte id quod legitur ante genuflexionem non esse orationem, sed adhortationem quemadmodum est oremus et quasi quamdam ostensionem pro quibus simus oraturi. Quod vero postea dicitur, oratio est. Item rursus animadverte tres fuisse illusiones, quas Judaei genibus flexis Christo exhibuerunt. Et quidem prima fuit, velata ejus facie in atrio pontificis, altera vero in praetorio. Quoniam illo tradito Judaeis a Pilato ut ipsum crucifigerent, milites spineam plectentes coronam flexis genibus illudebant ei. Quod quamvis a Judaeis factum non fuerit, ascribitur tamen illis, quod causam praestiterint. Tertia denique illusio fuit, cum praetereuntes illi jam in cruce pendenti dicebant: Vah, qui destruis, etc. (Matth. xxvii). Contra illas tres illusiones nos ante crucis revelationem tres praemittimus adorationes cum dicimus ter Agios, etc., quasi ter honorantes illusi propter nos; idque duabus linguis, quia tertia adhuc silet. Hinc igitur et illud notandum venit, quod, cum multa sint genera linguarum, tres tamen potissimum existant principales; prima Latina, propter nobilitatem et dominium Romani imperii; secunda Graeca, propter sapientiam; tertia Hebraea, utpote quod caeterarum linguarum mater sit. His autem tribus linguis descriptus fuit titulus Domini in cruce. Quare praeter reliquas linguas hae tres solum in missa usurpantur, dum in ea canimus Graece Kyrie eleison, Hebraice Alleluia, etc. Latine. Adversus tres Judaeorum accusationes in Christum, dicimus nos tres excusationes in persona Salvatoris, scilicet, Popule meus, ubi Christus exprobrat illis sua beneficia, liberationes videlicet ab Aegypto, regimen in deserto, introductionem in terram optimam. Quasi dicat Christus: Tu accusas me, quod tributum dari negaverim, deberes potius gratias agere, quia te liberavi a servitute Aegypti. Tu accusas me, quod regem me fecerim, verum satius foret quod gratias ageres de eo quod splendide et regulariter te in deserto paverim. Tu denique me accusas, quod dixerim me Filium esse Dei, sed gratitudinis signum potius exhibe, quod tibi dederim terram lacte et melle manantem.

His ergo ita dictis, crux aperta ac nudo profertur ad significandum omnia quae fuerant obscura, tunc fuisse manifesta, et salutatur crux hisce verbis: Ecce lignum, etc., quoniam per crucem omnibus salus reformatur ac restituitur. Postea autem adoratur, id est cum reverentia osculatur; solus enim Deus adorandus est, et caetera illius causa veneranda. Crux ergo adoratur ideo, ut ostendamus nos debere humiliter facere quod illi fecerunt superbe. Osculata cruce, Dominicum corpus altari apponitur, et tunc sacerdos cum praefatione praeposita, videlicet : Oremus, praeceptis, etc., quam addidit beatus Gregorius, cantat Orationem Dominicam. Quo quidem repraesentatur antiqua apostolorum consuetudo, qua in celebrandis missis utebantur. Olim enim apostoli haec tantum verba proferebant, quae dixit Dominus: Hoc est corpus meum, etc. (Matth. xxvi); et, Hic est sanguis novi testamenti, etc. (ibid.), quibus ipsi apostolici postea addiderunt Orationem Dominicam. Atque haec est consuetudo apostolorum quae hic repraesentatur, eo modo quo antiquitus celebrabatur, sed Gelasius papa, Gregorius et Coelestinus multa tandem addiderunt, ut supra dictum est. Facta autem communione, statim cantantur vesperae cum oratione, et tam missa quam vesperae una finiuntur collecta. Hoc ita peracto, crucifixus in suum locum reponi debet, ante quem necesse est, ut chorus psalmos psallat, etiam episcopus vel loco ipsius vicarius ejus, idque tantisper usque ad horam illam, qua Christus resurrexerit. Atque ita tum celebrare debet mysterium de resurrectione. Primo namque provenit labor, secundo clamor, tertio autem exauditio, unde Psaltes ille: Ad Dominum, inquit, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me (Psal. cxix). Quare et nos oportet ejus esse imitatores.

PrevBack to TopNext