Text List

On this page

Caput 99

Prev

How to Cite

Next

Caput 99

Caput 99

De duabus partibus sacramenti.

CAPUT XCIX. De duabus partibus sacramenti.

Nunc dicendum est, quare una pars sacramenti, scilicet corpus, sub specie panis reservetur die Coenae, et altera pars, scilicet sanguis, sub specie vini non reservetur. Ac duae quidem sunt causae, quamobrem corpus reservetur. Prima est ne fortasse quispiam ex hac vita sine viatico discedat, quod evenire posset, ni reservaretur ; atque institutum ita est ab Innocentio papa. Secunda est quod illis tribus diebus maxime omnes ii religiosi quibus necessitas est, debeant communicare. Quare oportet ut sacramentum illud reservetur, quoniam eo die consecrari non debet : ut supra ostensum est. Cur autem sacramentum vini non servetur, triplex est ratio: Prima est quia, cum vinum liquidum sit, non posset tam bene reservari, quin quadam negligentia facile queat labi; secunda est quod duos sacrificiorum ritus suis temporibus approbaverit Deus, veterem legis, videlicet suo tempore, et novum hoc tempore. Hos duos ritus significant panis et vinum, licet utraque res sit novi sacramenti, panis nempe novum, et vinum veterem. Nec mirum videri debet, si per rem novi sacramenti vetus sacrificium significetur, cum et contra inveniatur, rem videlicet veteris Testamenti declarare novum. Nam quartis feriis septimanarum quando ordines celebrantur, duae lectiones ex veteri Testamento recitantur, quarum altera quae sub nocturnali tono exprimitur, vetus significat Testamentum ; altera vero quae sub tono communi, Novum. Ex eo itaque, quod vinum non reservetur, ostenditur vetus sacrificium cessare debere. Tertia ratio est, quod idcirco non reservetur, quia Christus dixit in coena : Amen dico vobis, quod amodo non bibam de hoc genimine vitis, donec bibam illud vobiscum novum in regno Patris mei (Matth. xxvi).

Si quis autem roget, num istud vinum, quod eo die in communione sumitur, ex Dominici corporis contactu consecretur, quamvis complurium scripta illud asserere videantur, nos tamen veritatem magis sequentes et ea quae sancti Patres tradiderunt, dicimus vinum illud omnino non esse consecratum ex illo contactu, sed sanctificatum. Est enim differentia inter consecratum et sanctificatum. Consecratum dicitur quod in consecratione, ut ita dicam, transubstantiatur. Sanctificatum vero est quod per verborum significationem efficitur sanctum sine aliqua transubstantiatione, ut aqua lustralis, quam ideo benedictam dicimus. Rursus sanctificatum dicitur, quod a tractu rei sanctificatae magis efficitur referendum. Si autem diceretur, quod solo contactu vinum vel aqua consecraretur, magna profecto inde sequeretur rerum perturbatio et confusio. Sic enim contingeret calicem non posse lavari, indeque efficeretur, ut jam sexcenti panes unius hostiae contactu, sine verbo possent consecrari; et si una aliqua gutta aquae lustralis seu benedictae in stagnum vel puteum, qui ex lacunis scaturit, infunderetur, aqua illa perpetuo benedicta maneret : atque ejusmodi infinita alia incommoda ex ea re nascerentur. Jam etiam praetereo, si Dominici corporis tactu vinum consecraretur, contra decretum fieri quod prohibet, ne hoc die consecratio fiat.

Quod autem hic quaeritur quamobrem Christus discipulis prius corpus suum dederit mysticum quam in veritate illud offerret, discussum satis apud alios est. Advertendum ergo hic est, et repetendum, quod paulo ante a nobis dictum est, utpote secundum triplicem Christi crucifixionem, quae hoc die re ipsa facta est, tribus horis, tertia videlicet sexta et nona per universum annum missas celebrandas esse. Hora enim tertia crucifixus est linguis Judaeorum clamantium : Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. xix). Hora sexta in cruce positus fuit, et nona exspiravit ; quapropter hae horae ad celebrandas missas canonice sunt institutae, quae Christi immolationem mystice repraesentant. Diebus enim festis cum a libidine est abstinendum, missa debet tertia hora celebrari ; pro festis, sexta, et in jejuniis nona, sin aliter fiat certe canonicum et regulare non est. Exceptis interim iis temporibus, quibus nocte missa celebrari debeat, ut in Natali Domini et in Sabbato Paschae. Missa enim quae tunc celebratur, non ad Sabbatum pertinet, sed ad diem Resurrectionis. Unde etiam nunc Romae et per universum Ravennensium archiepiscopatum, sub quo et Bononiensis Ecclesia continetur, tunc missam non celebrant usque ad noctem. Quod autem sic fieri debeat, satis ipsa ostendit oratio, quae tum dicitur : Deus, qui hanc sacratissimam noctem, et illud quod in cerei, quem vocant, benedictione canitur : Haec nox est. Sic itidem quotiescunque ordines conficiuntur, nocte missa celebrari debet, quoniam officium majorum ordinum ad diem spectat Dominicam. Sed quia a jejunio incipere oporteat, ideo in Sabbato post vesperas illud inchoamus, et ad noctem usque protelamus.

PrevBack to TopNext