On this page
Caput 100
Caput 100
De officio tenebrarum.
Nunc vero considerandum est quamobrem tribus noctibus continuis officium quod tenebrae appellatur celebremus, quemadmodum ad illud officium pulsandum sit, quare et quot candelae accendantur, et quomodo eae exstinguantur, et deinde etiam de officii qualitate. Posito itaque Christo in cruce tribus horis fuerunt tenebrae, a sexta usque ad nonam, ita ut complectamur sextam et nonam, dum sol patiebatur eclipsim, non quidem naturalem, sed miraculosam, quanquam eam infideles juxta naturam ita accidisse mentiebantur. Quamobrem sane propter tanti illius miraculi memoriam, per noctes tres illas horas repraesentamus. Ad officium tenebrarum non campanis pulsandum est, sed ligneis tabulis. Campanae enim significant, ut dictum est, concionatores. Atque ideo campanis non pulsatur, quia concionatores, hoc est discipuli Domini, non solum nomen ejus non praedicarunt, sed et negaverunt, ut Petrus et fugerunt. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Matth. xxvi). Unde Dominus videns eos ad fugam paratos ait: Quem quaeritis? (Joan. xviii). Quasi diceret: Si me quaeritis, sinite eos abire (ibid.). Magnus tamen ex ligno editur sonus. Tabula lignea Christum significat qui in ligno clamabat, praedicabat et orabat, dicens: Pater, dimitte eis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. xxiii). Pulsatur igitur ligno, quod tum solus Christus exstitit concionator.