Text List

Caput 101

Caput 101

De numero candelarum.

CAPUT CI De numero candelarum.

Dicendum modo est de candelis, atque hic quiéem in numero diversitas est. Quidam enim septuaginta duas accendunt, quidam viginti quatuor, quidam quindecim, quidam etiam duodecim, quidam posem, et quidam septem. Sed hi tamen omnes non absque mvystica significatione hoc faciunt. Nam septuaginta duae candelae septuaginta duos discipulos significant, quorum praedicatio, sive concio, in morte Christi exstincta est; vel ad designandum quod Dominus septuaginta duabus horis in sepulcro quieverit per synecdochem, quemadmodum dicitur tribus diebus et tribus noctibus, in corde terrae latitasse ; vel septuaginta duas nationes, et septuaginta duo genera linguarum. Viginti quatuor candelae quze prius accenduntur, et postea exstinguuntur, hunc versiculum : Gloria Patri et Filio, etc., significant, qui viginti quatuor vicibus in nocturnis festivitatum cantori soleat et in hoc officio omnino tacetur, quo- niam laus Trinitatis, ad quam pertinct versus ille in norte Christi videtur exstincta. Quindecim candelae duodecim apostolos et tres Marias significant, qui omnes laudem Dei tunc subticuerunt. Sed apostolis tamen fugientibus, tres Maria, ut quie minus metuebant, circa eum, quoad poterant, versabantur. Unde legitur : Pelli mea consumptis carnibus adhasit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos (Job xix), id est, mulieres quae unt quasi pellicula quaedam. Duodecim candelae duodecim exprimunt apostolos. Át vero novem humanum genus significant, quod propter peccatum suum a consortio novem ordinum angelorum semotum est, et a vera luce exclusum. Per septem candelas, septiformis Spiritus sancti declaratur gratia, quae in cordibus discipulorum pene fuit exstincta.

Ut autem de numero candelarum sit, omnes manu cerea debent exstingui. Et quidem per manum ceream intelligitur manus illa quam vidit Balthasar rex Assyriorum, scribentem in pariete verba hujus modi : Mane. Thecel, Phares, quae sic exposuit Daniel : Mane, id est enumeravit, Thecel, appendit, et Phares divisit (Dan. v). Hic ergo sensus est: Dicit Dominus : Numeravi tempus regni tui, et opera tua bona et mala, et appendi et inveni plus inali quam boni, atque ideo dividetur regnum tuum in Persas et Medos. Quod utique factum est per Cyrum et Darium. Quemadmodum igitur regnum illud propter mala opera regis exstinctum fuit, et divisum in perpetuum, ita quoque regnum Judaeorum, propter peccatum in morte Christi commissum, divisum est et in posterum penitus delctum. Vel, quod melius est, manus cerea repraesentat manum Judse, quae fuit cerea, id est ad malum flexibilis, per quam Christus, rex noster et lucerna vera, traditus fuit et exstinctus , quantum in ipso fuit. Atque ita per manum ceream significatur illius manus, de quo Christus ait : Qui mecum intigit manum, etc. (Matth. xxvi). Ut enim haec exstinguit lumen, ita illa verum lumen exstinxit, quantum in se fuit. Aliquando vero plures candelae sine certo numero incenduntur, nec observatur aliquis numerus, ita ut vel quaelibet mulier aut vir suam isthic sibi accendat. Per quas candelas significantur prophetae et alii sancti Patres, qui propter Cbristum lumen mundi venturum annuntiantes, atque aliis verba salutis concionantes et praedicantes, variis vexati poenis mortui sunt et exstincti. Nec vero omnes candelae simul exstinguuntur, sed successive nunc haec, nunc illa, quoniam discipuli non simul ab eo recesserunt, sed paulatim, cum unus decessisset, abiit et alter. Una tamen quae in earum medio est collocata, non exstinguitur, sed absconditur et occultatur, posteaquc in apertum profertur, ac ejus luce omnia ecclesiae lumina rursus accenduntur. Hic est Christus, qui licet viderctur secundum corpus exstinctus, secundum divinitatem tamen vivebat, quae illis erat orculta. Hic enim paulo post resurgens cum luce clarissima se suis discioulis manifestavit, quando in eorum mentibus charitatem jam propemodum exstinctam sua illustratione iterum inflammavit.

Nunc de ipso officio prosequamur, quod universam Christi sonat passionem. Primus ergo versus, a quo noctis officium alioqui incipi consuevit, nempe : Domine, labia mea aperies (Psal. ), subticetur, quod Christus caput nostrum a nobis auferatur. Sic nec Deus in adjutorium dicimus, quia nostro pastore percusso nos illius oves, a quo petamus auxilium non habemus. lnvitatorium autem ideo non exprimitur, ne per hoc pravum istud Judaeorum consilium contra Jesum factum quodammodo imitemur, sed potius ut ipsum per invitatorii silentium detestemur. Ad lectiones quoque benedictio neque petitur, neque datur, quod pastor qui gregi suo benedicat modo non adsit. Vel quia per Jube, domne, significantur illi qui eunt concionatum, et per Tw autemn, illi qui concionandi munus obierunt, et inde reversi sunt. Sed nec hi, nec illi tum aderant, siquidem aufugerant. Debent ergo dici lectiones etiam lamentando, et maxime illae quas Threnos appellamus Jeremia, qui deflevit sanctum illum regem Josiam. Luget Ecclesia etiam tunc passionem, et mortem Domini. Sed quia propter peccata nostra ipsum amisimus, si eumdem volumus recuperare, certe ut ad poenitentiam convertamur, ideo sub f:em lectionum per hunc versiculum, scilicet : Jerusalem , Jerusalem , convertere ad Dominum Deum tuum , eo admonemur. Leguntur Threni Jeremia, hoc est lamertationes, si verbum verbo interpretemur, quae ita a Trenaro monte [sunt appel.atae, ubi animarum lamentationes, quae isthic puniuntur, saepius audiuntur. Possunt tamen ideo vocari Threni, quod semper post tertium quemque versum sequatur littera ex Hebraico alphabeto, quod universum in illis lamentationibus quater ordine ponitur, Idcirco autem Jeremiae lamentationes legimus, quoniam sicut ille deploravit mortem Josiae et destructionem gentis suae futuram, ita nos deploramus mortem Christi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 101