Text List

Caput 102

Caput 102

De expositione trium qua praeterea in eiusmodi officio observantur.

CAPUT CII De expositione trium qua praeterea in eiusmodi officio observantur.

Restant deinceps tria inquirenda : primo quamobrem in hoc officio noctis antiphona quae ad Benedictus canitur, atque etiam totus psalmus tam alta voce, et quasi terribili cantetur ; deinde vero quare quidam tropi hujus officii fine lamentabiliter dicantur. Postremo cur tribus hisce noctibus ipsum officium noctis alta voce, quasi terribili et manifesta dccantetur, diurnum autem tacite ac voce omnino dimissa. Verum enimvero quod antiphona ad Benedictus, et ipse etiam psalmus exstinctis candelis, voce elevata et velut horribili canatur, significat tumultum cohortis, quam cum gladiis et fustibus secum Judas adduxit, quando Christum traderet. Per pocturnum autem oflficium tenebrarum declaratur prophetia prophetarum, et per diurnum, praedicatia sive concio apostolorum. Quapropter officium noctis alta voce canitur, quia prophetae aperte quae de Christo erant ventura praedixerunt, et quod illis Spiritus sanctus dictabat omni semota formidine nuntiaverunt. Sed diurnum officium submissa voce cantatur, quod apostoli aut omnino tacucrint, aut certe occulte praedicaverint, et concionati fuerint. Coptinet autem cohors quinquaginta milites qui ob id tanto numero cum Juda nissi sunt ad Christum capiendum, quoniam Judai verebantur ne populus, qui eum libenter audiebat, si hanc proditionem sciret, suas interponeret partes ad ipsum liberandum. Aut certe ideo, quia facile opinabantur eum esse fortissimum, et omnino talem, ad quem capiendum pauci non sufficerent. Videbant namque Dominica praecedenti ipsum solum flagello ex funiculi: confecto omnes vendentes et ementes potenter e templo ejecisse, ac nummularjorum mensas fortiter evertisse. In quo quidem facto praeterea viderant fulgorem quemdam, quasi quosdam radios igneos, ex ipsius facie exire. Porro autem tropi, id est versus illi, qui tribus istis noctibus in fine officii cum K yrie eleison, et Domine, miserere, velut lamentabiliter decantantur significant lamentationes et dolores mulierum, quae propter cognationem Jesum ab Gatilaea fuerant secutae. Inter quas erant Maria Magdalenae, Maria Jacobi et Salome, plorantes juxta sepulcrum (Matth. xxvu). Tropis cantatis, in quibusdam Ecclesiis ad terram procidentes dicunt Miserere mei, Deus (Psal. v), et collectam, videlicet Respice, quesumus, Domine, super hanc familiam, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 102