Text List

Caput 103

Caput 103

De purgatione pavimenti.

CAPUT CIII. De purgatione pavimenti.

Post haec dicendum est, cur Quinta feriaecelesiae pavimentum mundetur et altaria denudentur, ac deinde quamobrem eadem feria ipsa altaria vino et aqua laventur, atque asperis ramis, praesertim taxi aut buxi quasi frixentur. Ad primum quidem prompte intelligendum, oportet cognoscamus Ecclesiam esse corporalem , aliam spiritualem. Corporalis est domus in qua divinum officium perficitur; spiritualis vero est velut ;convocatio quaedam fidelium. Sicut enim ecclesia corporalis lapidibus ex diversis locis congregatis construitur, ita quoque spiritualis Ecclesia ex diversis convocatur hominibus, ita ut hinc Ecclesia ipsa appellata sit convocatio, quanquam nomen illud proprius ac verius spirituali Ecclesiae conveniat quam corporali. Homines enim convocantur, non lapides. Sepenumero tamen fit ut nomen ejus, quod significatum est, significanti attribuatur. In Ecclesia igitur spirituali sunt pavimentum Christi pauperes, hoc est, pauperes spiritu, qui in omnibus sese humiliant, ut hinc propter bumilitatem pavimento maxime assimilentur. Quare obiter notemus tria esse genera paupertatis, quorum primum paupertas dicitur necessitatis, quae est in egenis; alterum simulationis, quae in hypocritis est; tertium autem vocatur paupertas spiritualis, quae consistit in bonis. Prima paupertas tolerabilis est , secunda detestabilis, tertia laudabilis, ita ut omnibus iis benefaciendum sit propter Dominum. Nec sane ullus sit fortunae respectus quantum ad primam pauper tatem. vel causse quantum ad secundum, sed naturae hominis. Pavimentum ergo ecclesixr mundat ille, qui pauperibus propter Douiinum pedes lavat caewraque misericordiax opera exhibet.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 103