Caput 104
Caput 104
De nudatione altaris
Sequitur de nudatione altaris, quae pars est in ecclesia dignior, usque adeo, ut si altare removeatur, ac rursus aedificetur tota ecclesia, iterum sit consecranda. Verum contra, etiam si ecclesia removeatur , boc est pars ejus aliqua aut plures, altari immoto, ecclesia non consecratur, sed alia sanctibeatione mundatur. Altare enim Christum significat. Praecepit namque Deus in lege : Altare de terra facietis mihi (Exod. xx). Altare de terra est Christus natus de Virgine. Unde dicitur : Veritas de terra orta est (Psal. vxxxw). Haec est terra quae dedit fructum suum , fructum sublimem, Christum videlicet sublimatum super choros angelorum in calis. Nudatio ergo altaris declarat qued Christus in passione sua denudatus visus sit, et despoliatus illis signis quibus ante in faciendis miraculis apparuerat gloriosus , cum solus vendentes atque ementes e templo ejecerat, facie ejus splendoris radios emittente. Qui enim prius tam potens tam gloriosus apparuerat, modu in passione visus est debilis et abjectus. Unde Isaias: Vidimus, inquit, eum non babentem speciem neque decorem (Isa. vu); et Hilarius : « Ante, ait, passionem apparuit Deus et homo, in passione totus homo, post passionem totus Deus.» Vel etiam altaris nudatio repraesentat ipsam ac veram Christi nudationem, quando milites eum spoliaverunt, et ejus vestimenta partim sunt partiti, npartim sortitione abalienarunt. Aut certe vestem Christi apostolos esse dicimus, quibus Christus tanquam vestibus quibusdam ornabatur, et per quos nomen illius erat magnificatum. Altare igitur nudatur quoniam Christus a suis discipulis fugientibus, et nomen ejus tacentibus, relinquitur. Proinde vinum et aqua quibus altare lavatur significant sanguinem redemptionis nostrae et aquam regenerationis, quae ex latere Christi fluxerunt, quando latus ejus lancea fuit apertum. Altare ergo abluitur, quia corpus Christi verum altare, sanguine et aqua in cruce aspersum fuisse creditur. Rami autem asperi quibus altare fricatur, significant spineam coronam, qua coronatus est Christus, aut flagella amara, et ictuum vibices , et graves dolores quos in morte sustipuit. Sunt ideu rami hispidi sicut rami taxi, quibus pavimentum mundatur, quod nos debeamus vitiis mundari, et in eleemosynis pauperibus providere, quatenus bhi sint, qui nos in aeterna tabernacula recipiant. Ipsorum enim est regnum caelorum, quod intelligendum est de pauperibus bonae voluntatis, sive spiritus.
On this page