Caput 105
Caput 105
De Sabbato
His ita de vi feria prosecutis, transeundum est ad Sabbatum, in quo dicendum prius est de ipsius diei nomine, ac postea de ejusdem eofficio, servato ordine. Hoc ergo Sabbatum xavrovopoci proprie Sabbatum sanctum appellatur. Sabbatum autem interpretatur requies, quoniam tempore creatiouis mundi quam Deus sex diebus absolvit et septimo die ab opere requievit. Quamobrem in lege Deus praecepit hunc diem abomni servili opere observari, ita ut in veteri lege haberetur sanctus. Verum hoc Sabbatum xa' itoys, seu per excellentiam ita est appellatum, quia significat requiem Christi ab opere recreationis in vi aetate. Quemadmodum enim Dcus opere creationis mundi, sexto die completo, septimo conquievit ; ita quoque in sexta aetate, recreationis opere absoluto, scilicet nativitate, passioneet caeteris omnibus, quae de illo praedicta fuerant, vn aetate requievit, quae secundum quorumdam opinionem ab ipsius passione fuit auspicata. Alii tamen dicunt eam incoepisse a morte Abeli Quando enim anima Christi mortalitatem et omnem patibilem corporis qualitatem exuisset, quasi in requic comquicvit.
On this page