Caput 106
Caput 106
De officio Sabbati.
Nunc de ejusdem diei officio videndum est; et in principio quidem officii omnis ignis in ecclesia exstingui debet, posteaque e saxo calibe aut ferro alterum excuti : quod ficeri debet ex sarmento, queniam Christus de se dixit: Ego sum titis vera (Joaon. xv); deinde debet benedici cum cruce et aqua lustrali. Quo quidem facto cereus paschalis, ut vecant, benedicetur, atque incenditur cum duobus parvis aliis cereis, qui ab illo accenduntur. Unus enim ab una parte consistit, alter ab alia; inter quos maxitnus statuitur cereus. Duo igitur minores cerei declarant sanctos veteris et novi testamenti. qui, tam videlicet hi quam illi, omnes per Christum sunt illuminati. Vel duo cerei significant doctrinam apostolorum et prophetarum, qui eum Christo in doctrina concordant et conveniunt. Tandem vero viginti quatuor in quibusdam Ecclesiis leguntur lectiones. Ac Roma quidem hoc pacto fieri solet, ut duodecim recitentur Graece, et tutidem Latinc. In nonnullis autem Ecclesiis legunt tantum duodecim, et in nonnullis duntaxat septem. Atqui viginti quatuor legunt, duodecim ob id Graece recitant propter 23ctoritatem septuaginta Interpretum, quorum auctoritas quondam in Graecia maxime floruit, atque etiam in illa parte Ttaliae, quae magna olim dicebatur Graecia. Verum duodecim ideo dicuntur Latine, propter auctoritatem translationis Hieronymi. In minimis tamen Ecclesiis non habent, nisi sex ob senarium numerum qui quodammodo perfectus est. Qui vero duodecim servant, illud faciunt propter numerum apostolorum. Lectis ergo lectionibus itur ad fontem cum litania, atque aqua benedicitur et consecratur. Sed peracto eorum baptismo qui fuerant baptizandi, reditur pari ratione cum litania. Qua quidem finita ipsam missam auspicamur a Kyrie eleison. Nam in ea missa introitus, graduale, offertorium et commu- nio praeter solitum subticentur. Eodem modo et Agnus Dei a quibusdam -quidem dicitur, a quipusdam vero non. Suscepta hostia, statim vesperae cantantur, idque cum duobus tantum psalmis, nimirum: Laudate Dominum, omnes gentes, etc. (Psal. cxvi), cum Magnificat (Luc. 1). Atque ad eum modum una adjecta oratione totum ejus diei officium absolvitur.
On this page