Caput 107
Caput 107
Quare hac omnia fiant.
His itaque sic breviter, et quasi historice enarratis, rationes quare haec omnia flant prose.juamur, et quid significent suo ordine videamus. Ignis, qui antequam novus excuteretur erat in Ecclesia, veterem connotat legem. Quod ergo vetus ignis exstinguitur, significat omnia legalia Veteris Testamenti Christi passione fuisse completa, et exinde debere illa cessare. Saxum, ex quo ignis excitatur, Christus est, super quem tanquam solidam ac firmam petram ecclesia est aedificata, a qua Spiritus sancti ignis procedit. Elicitur tamen aliquando ignis ex crystallo. Nam si crystallus supponatur orificio phialae aqua plenae ad solem, sine mora ignis e crystallo illico excutietur, si igni fomentum, quod apponi soIct, adjunctum fuerit. Crystallus significat puram et pellucidam Christi carnem, quae sine labe fuit. Ccreus et renovatus et illuminatus significat quod Christus resurgens a inortuis, in carne gloriosa vcrus Deus apparuerit. Atque ita cereus illuminatus cxprimit Christum, divinitatis splendore illuminatum. Quod autem ex igne maximi cerei duo minores ac caetera Ecclesiae lumina incenduntur, declarat non solum prophetas et apostolos, qui per minores duos cereos, ut paulo ante dictuin est, intellicuntur, igne sancti Spiritus illuminatos, sed quod omnes etiam FEcclesiae fideles eodem igne illustrentur. Simili ratione declaratur divinitatis plenitudinem in Christo fuisse, quod a quibusdam in principio benedictionis cereus accendatur, quanquam profecto mclius et commodius tum primum accendi debere videatur, cum in benedictione agitur de igne. Crux ex thure cereo imprimitur, quod nimirum significat holocaustum, id est totum incensum, et totum combustum, sine igne assumptum. In veteri namque testamento duo solebant facere sacrificia, matutinum quod totum incendebatur, et dicebatur holocaustum. Crux de incenso designat sacrificium legis vespertinum, quod immolationem Christi in ara crucis factam, idque in ipso mundi vespere praefigurabat, quodaue in ejus passione completum fuit.
On this page