Text List

Caput 108

Caput 108

Quid per cereum paschalem significetur

CAPUT CVIII. Quid per cereum paschalem significetur

Annotatur quidem in cereo paschali annus ab Incarnatione Domini. Christus enim antiquus et magnus annus est, ac dierum plenus, si sumamus computationis nostrae initium a eonceptione, quando B. Maria dixit : Ecce ancilla Domini (Luc. 1). Eo namque dicto statim Christus fuit homo, atque ipsa Spiritu sancto plena. Ideo ergo Christus annus dicitur, quod quemadmodum in dierum anno sit fructuum plenitudo, ita in Christo et fuit, et etiam nunc est omnium bonorum plenitudo et abundantia. Habet enim Christus suos menses, babet suos dics, siquidem duodecim apostoli duodecim menses sunt, et reliqui dies Christiani omnes et fideles, quorum iorae sunt neophyti. Inscribuntur quoque cereo paschali indictio vel aera atque epacta, quoniam actiones omnium et successiones temporum per Dei dispositionem recte disponuntur. Vocabatur autemn indictio antiquitus spatium quindecim annorum, quod ex tribus constat quinquenniis, in quibus orbe triumphato persolvebatur Romanis tributum ex universo orbe. Primo autem quinquennio solvebatur aurum, secundo argentum, tertio ferrum, ad conficienda arma, et aes ad ornandam civitatem. Et sic singula quinquennia illius spatii quindecim annorum similiter appellabantur indictio. Finitis autem quindecim annis revertebatur tributorum indictio, ut prius, quae quod ita tribus lustris indicebatur, sic dicta est. Appellatum item est tributum hoc aera aerae, quod eodem modo singulis annis omnis orbis reipublice Romanae quodcunque genus aeris persolvere professus fuerat. Prius ergo fuerunt indictiones, et postea arae, ob es, aris sic dictae. Ad cujus tandem nomenclaturam accessit epacta, quod additionem significat a Graeco verbo inae.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 108