Caput 109
Caput 109
De consecrando sive benedicendo cereo
Cereus a diacono benedici et consecrari oportet, non autem a sacerdote vel episcopo, etiamsi sint praesentes, quantumvis majoris sint ordinis et dignitatis. Per quod quidem intelligitur quod Christus resurgens ex mortuis primo sese obtulerit et ostenderit :nulieribus, per quas, utpote quae erant scxus debilioris, gloriam suae resurrectionis discipulis suis nuntiavit. Sed nec illud temere fecit Dominus. Nam quemadmodum principium mortis per feminam in mundum intravit, ita quoque necessarium fuit ut initium nostrae restitutionis et salutis per mulierem mundo annuntiaretur. Unde profecto cursorie considerandum est mulieres tribus gaudere privilegiis, quorum primum est, quod in paradiso sit condita ac creata ; alterum, quod ex muliere natus sit Christus; et tertium, quia resurgens a mortuis primo apparuit mulieri (Joan. xx).
On this page