Text List

Caput 110

Caput 110

Cur tituli hic taceantur, et de baptismo.

CAPUT CX. Cur tituli hic taceantur, et de baptismo.

Duabus de causis tituli lectionum non praecinunur, quarum prima est, quoniam Christus caput nostrum necdum nobis sit restitutum. Secunda vero, quia qui sunt baptizandi, ad quos totum illius diei officium pertinet, adhuc in ima ignorantiae Scripturarum profunditate immersi detinentur. Cum ergo Scripturas non intelligant, non expedit earum nominare auctores. Inde quoque est quod tum lectiones recitentur ex Veteri Testamento, cujus cognitio non nisi spiritu renatis perfecte manifestatur. Absolutis lectionibus in magnis quibusdam Ecclcsiis litania juxta numerum religiosoruu, qui isthuc conveniunt decantatur. In quibusdam vero Ecclesiis ter dicitur ; ut fides Trinitatis repraesentetur. Quod autem eundo ad fontem ac redeundo litania cantetur, declarat sanctos orare pro baptizandis, ut bapusmi sacramentum vera fide percipiant, et jam baptizati deinceps in veritate fidei et sacramento confirmentur. Sciamus ergo quod in baptismo tempore apostolorum aliud nihil dicebatur, nisi hoc tantummodo : Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Sed B. Clcmens ex doctrina B. P.tri inunctionem chrismatis et olei addidit. Postea Leo et Damasus, summi pontifices, ac beatus Ambrosius reliqua adjecerunt, priusquam baptizabant in fluvis et stagnis. Quod vero sacerdos in aquis suaviter anbelat, significat fidelem facile diabolum posse abigere. Anhelat igitur isthic, ut diabolus inde cxpellatur : levi enim flatu potest repelli ab illo qui in Domino confidit. Cereus in aquis ponitur, quod contactus corporis Christi in baptismate aquas sanctificaverit et vim regenerandi ills contulerit. hepraesentat autem cereus super columnam positus ct accensus columnam ignis, quae nocte praecedebat faiios lsrael, quando JEgypto exeuntes intrarunt iare Rubrum, in quo praefigurabatur baptismus, ut per desertum venirent in terram promissionis. Exstinctus vero ostendit columnam nubis, quae item cosdem praibat interdiu. Columna enim tria praestabat : protegebat namque illos a sole, ab hostibvs, et nocte eis lucem praebebat. Pari ratione Christus precedens baptizatos, obumbrat eos contra inct amenta vitiorum et protegit ab hostibus, scilicet a daemonibus et mundanis cupiditatibus, atque illuminat per charitatem. Unde dicitur : Ignis consumens in nobis vitia.

Proinde quod cnrisma in aquas funditur , significat coelestia terrenis per fidem baptismatis conjungi. Ob quam etiam causam fieri dicimus quod sacerdos vocem mutet, et quandoque utatur voce alta, quandoque demissa. Eo enim nobis innuitur quod ima, id est terrestria per baptismum jungantur coelestibus. Consecrata igitur aqua veniunt baptizandi, vel a susceptoribus afferuntur, et baptizantur , sed prius tamen defide interrogantur. Postea vero oleo inunguntur in pectorc et in scapulis. In pectore quidem, ut capaces sint intellectus mandatorum Dei; in humeris vero, ut sint robusti ad portandum jugum et onus legis. Deinde ter merguntur, quod in fide Trinitatis baptizentur. Primo recta facie versus aquam, et capite versus orientem debent immergi, secundo ad aquilonem capite verso*, tertio capite verso ad meridiem. Ac primo quidem dicere debet : In uomine Patris , mergendo puerum in aquam facie versa ad orientem, postea paululum lavare et dicere, et Filii, mergendo eum versus sinistram partem, et iterum paululum lavare, ac dicere, et Spiritus sancti, eumdem mergendo versus dexteram partem. Atquc ita tandem ipsum in altum sublevare, ac susceptoribus committere debet sacetdos, a cujus mana puerum ut hi suscipiant oportet ; unde et susceptores sunt appellati. Non enim debet sacerdos ipsum in aquis relinquere, sed susceptoribus tradere. Tunc baptizatus in vertice capitis inungitur, in ejus significationem, quod Spiritus sanctus ei datur. Bis autem datus est Spiritus sanctus. Primo, Christo adhuc degente in terra, quando discipulis discumbentibus inspiravit, inquiens : Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc. (Joan. xx). Sccundo e coeio, atque ideo bis quilibet homo inungitur chrismate: Primo in baptismate, et in vertice, postea in confirmatione ab episcopo in fronte. Datur enim nobis bis Spiritus sanctus : In baptismate quidem datur, ad emundationem et collationem virtutum ; in confirmatione vero ad corroborationem. Inuncto chrismate baptizato, imponitur capiti ejus chrismale, rotunda quaedam mitra quae coronam vitae significat; vel candida induitur vestis, quae au similitudinem cuculli ex albissimo panno conficitur filo rubro supertexto. Candida illa vestis innocentia stolam designat, quae nobis redditur in baptismo. Et notandum est quod hujusmodi albam vestem gestare debeant aeptem integris diebus, nec confirmari nisi illis septera plene absolutis, propter septiformem Spiritum qui datur in baptismo. Sed rubra illa fimbria, quae vesti isti assuitur et supertexitur, significat passionem Christi, per quam baptismi sacramentum impletur. Aut sane rubra illa fimbrio exprimit funem, quem Raab in Jericho per fenestram dimisit, propter hospitium quod ipsa praestiterat exploratoribus missis 'ab Josue, ad cujus signum salvata est domus ejus cum tota sua familia (Josue n).

Caeterum rursus hic animadverte quod supra dictum est, neminem debere in susceptorem accipi, nisi Orationem sciat Dominicam, et duodecim suae fidei articulos. Haec enim duo omnes susceptores ut filios suos doceant obligantur, eum illorum fidei sint quasi fideijussores. Quocirca eos observare quam fieri potest studiosissime debent, ne unquam fide et justitia excidant, utpote responsuri in die judicii de omnibus illis quae enormiter isti perpewaverint. Sacerdos quoque pater el susceptor illorum est quos baptizat, ita ut eos instruere etiam teneatur. Sed quia propter multitudinem omnibus vacare non posset, totum illud curae susceptorum committitur. Itemque et spiritualis pater esse dicitur sacerdos illorum , nempe quibus verbum vitae concionatur , et quorum audit confessiones. Unde sane gravius ille peccare dicitur, qui ei mulieri concumbit, quae suae est paroeciae quam mulieri quae est alterius, cum ejusmodi mulier spiritualis sua appelletur filia. Solet apud nonnullos quaestio exoriri de numero susceptorum, et quot debeant esse necessario ad puerum e sacro fonte suscipiendum. Verum non dicimus quod unus facile posset sufficerc. Sed cum in orc duorum vel trium testium consistat omne verbum (Deut. xix), ideo ad minus tres necessario requiruntur, quorum unus vir sit oportet , et duae mulieres, nec etiam plures, ne carnalis copula per spiritualem conjunctionem impediatur. Quatuor autem sunt genera personarum, quas Ecclesia in susceptores non recipit , ut sunt abbates , monachi, abbatissae cum suis monialibus, qui sunt unum genus. Ad alterum referimus infideles ; et ad tertium illos qui necdum sunt confirmati. Hi enim fideles vere appellari non debent, ita ut nec hinc veri testes esse possint. Ad postremum genus referendus est vic cum sua juxore, nisi prius castitatis ambo fecerint votum. Nam si permitteretur , ut ambo eumdem puerum e fonte susciperent , jam ejusdem fierent patres spirituales, ita ut inde in posterum sese mutuo carnaliter cognoscere non liceret, quemadmodum in decretis prohibitum est (8) . Sed et hoc egregie admittendum est ut aliqui eum puerum e fonte susciperent, qui cum illis jus est cognationis. Nam dilectio charitatis, quantum fieri potest, per baptismum extendi debet. Proinde vero quanquam pagani sive gentiles templa sua circa fontes conficere soliti sint, atque aquam isthic semper in promptu habere, per cujus aspersionem se purificari credebant, ita ut illos fontes delubra nominaverint a diluendo, atque sic naturaliter ad baptismum accesserint, nos tamen ab eorum consuetudine baptismorum non sumpsimus. llabemus enim illud a tribus potissimum , quae in Veteri Testamento fuerunt, nimirum a cataclismo, id est a diluvio, a mari Rubro et ab Jordane, qua nobis velut figuram baptismi praebuerunt.

At roget aliquis num etiam liceat in cocta aqua, ut in cervisia vel mulso, vel in vino, vel in oleo, vel in alio liquore aliquem baptizare ? Verum enim vero nulla in alia re istud facere permissum est, nisi tantummodo in pura aqua, sive illa ex nive et glacie sit resoluta, sive marina, sive fluvialis. Sed hoc animadvertendum est quod non debeat celebrari baptismus, nisi in Sabbato paschali et Pentecostes. Fieri tamen potest causa necessitatis , quae uiplex est : prima est causa munitionis, ut si rex civitatem aliquam vellet obsidere, tunc loci ejus pueri licite baptizantur, ne contingat eos aliquo periculo mori nedum baptizatos; altera est segritudo : accipitur autem hic late aegritudo pro quavis naturae intirmitate , quae facilc potest dissolvi, ita ut nesciamus diem neque horam, et ideo frequenter sit baptismus non solemnis, nec tempestivus, hoc est, non congruo et convenienti tempore factus; tertia est, quae fit causa persecutionis gentilium. Solebant tamen Graeci baptismum celebrare in Epiphania, quod tum Dominus esset baptizatus, atque ita baptizabant tribus diebus continuis. Consideremus interim quatuor esse genera aqua benedicta: aqua videlicet, in qua fit judicium purgationis, quae in Ecclesiae dedicatione sanctificatur et qua diebus Dominicis aspergimur, atque aqua baptismi qua aspergi solebamus priusquam chrismate ungeremur, quod in quibusdam locis etiamnum observatur. Sed postea interdictum est, ne stultulus quispiam atque rcrum imperitus hujus aquae aspersione se iterum a peceatis mundari putet, cum evidenter satis manifestum sit neminem posse bis baptizari. His ergo duobus Sabbatis ideo celebratur baptismus, quia in primo per Christi passionem redimimur ; in altero, quoniam ipso die Pentecostes datur nobis Spiritus sanctus , per quem facta est remissio peccatorum

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 110