Caput 111
Caput 111
De reliquo officio in vigilia Paschatis
Nunc ad propositum redcamus. Celebrato baptismo reditur ad chorum cum litania, eaque cantata, ipsum sacrum sive missa sine introitu inchoatur a Kyrie eleison. Sed introitus propterea subticetur , quod caput nostrum videlicet Christus necdum nobis sit restitutus. À Kyrie eleison ideo incipitur, ut vetus inchoandarum missarum consuctudo, qiae fuit ante Caclestinum summum pontificem , repraesentetur. Canitur autem ideo Cloria in excelsis, quia angeli ob renatos baptismate et neophytos in coelis gloriantur, qui Dominc jam nato hunc hymnum dccantarunt, Epistola vero Pauli tonu ac voce communi lcgi debet, quoniam doctrinam significat apostolorum, quae iodo baptizatis est praedicanda et apericnda. Sed lectiones praecedentes nocturno tono pronuntiantur, quod prophetas connotent. Graduale propterea non canitur, quia baptizati nulla adhuc opera. nullumque gradum in virtutibus fecerunt. Alleluia , quae vox est. plane angelica, vel op id maxime cantatur, quod angeli letentur baptizatos ex servitute diaboli ereptos, et ad fidem conversos esse. Sced quonmiam adhuc eis sit laborandum quandiu quidem in hac vita fuerint, idcirco tractus, scilicet, Laudate Dominum, omnes gentes , confestim subjungitur. Subticetur porro offoztorium, ut per hoc expressce indicemus mulieres tacite ad monumentum venissc. Tres enim Mariae stabant juxta scpulcrum cum silentio et voce compressa (Matth. xxvi). Nec pacem ad hanc missam dare debemus , qued Christus necdum resurrexit', qui nostra pax est, scd Agnus Dei ter dicitur cum Miserere nobis. Quod tamcn nunc de resurrcctione canitur sciendum est hoc ficri in gratiam renatorum, hoc est eorum qui sunt modo baptizati. Tacetur praetcrea et communio, quoniam baptizati nondum communicavcrunt. Nam ipso die Paschatis debent communicarc. Facta igitur communione statim antc collectam sivc orationen cantantur vesperae cum uno psalmo duorum versuum , scilicet Laudate Dominum, omnes gentes, et cum hymno, vidclicet Magnificat , dicunturque ambo sine Gloria Patri. Breviores ideo sunt vesperae, ne ncophyti qui divinis nondum assueve- runt , aliquo officii taedio afficiantur. Gloria Patri, ob eam causam non dicitur, quod Filius qui tertia in Trinitate persona est, nondum nobis sit redditss. Sed ideo quoque vesperae ante orationem missae decantanuur , ne finita missa populus videatur habere redeundi facultatem, quasi amplius nihil debeat exspectare. Vel sane idcirco una oratione totum absolvitur officium, quoniam baptismi sacramentum universum in Christi passione consummatur.
On this page