Text List

Caput 112

Caput 112

De tempore regressionis.

CAPUT CXII. De tempore regressionis.

Dictum est hactenus de duobus temporibus revocationis nimirum et deviationis. Nunc vero sequitur tempus ipsum regressionis, non quidem ordine temporum, sed ratione officiorum. Hoc itaque tempus vocatur Paschale, significatque tempus illud quod futurum est post diem judicii. Quoniam tum temporis ad vita patriam quam per Adamum amisimus, propitiante Deo regrediemur. Cognoscendum tamen est primam hujus temporis septimanam communem esse et huic tempori et praecedenti. Pertinet enim tota ad Septuagesimam, ut supra dictum est. Unde profecto illud est, quod tractus , qui in ipso Sabbato Paschae canitur, et graduale per totam illam septimanam cantentur, quae laborem nobis indicant. Duo etenim illa respectu cantantur Quadragesimae. Alleluia vero et caetera cantica laetitiae , propter tempus regressionis. Dicitur autem haec aeptimana paschalis , quae a Paschate, primo hujus temporis die, sic denominata est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 112