Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

De processionibus.

CAPUT VII De processionibus.

Processiones denique duae sunt: una est, quam singulis annis observamus in Ramis Palmarum. Sic enim illam vocamus Dominicam, quae proxime prae ceditPascha. Atque haec quidem illam repraesentat processionem, quae Domino fuit exhibita a turbis Judaeorum, et pueris cum ramis palmarum, cum insidens asinae Jerosolymam veniret. Altera vero est, quam Doninicis diebus celebramus in ejus memoriam, quam discipuli Christo exhibuerunt ipso die Ascensionis, postquam cum eo simul ad montem Oliveti congrediebantur, unde illis videntibus assumptus est. Non quod illud die Dominico factum sit, sed processio et omnis istius diei celebratio in diem Dominicum translata est, ut a populo tunc maxime ad ecclesiam confugiente et simul et solemnius coli possit.

PrevBack to TopNext