Text List

On this page

Caput 8

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

De jejunio.

CAPUT VIII. De jejunio.

Nunc videndum est quid sit jejunium, unde dica tur,de auctoritate et laude, sive commendationg jejunii, atque ejus multiplici distinctione. Primum sane pertinct ad definitionem, alterum ad interpretationem sive originem, tertium ad confirmationem, quartum ad amorem, quintum denique ad cognitionem. Jejunium est communis omnium membrorum satisfactio, ut scilicet membra satisfaciant pro peccatis, quae admiserunt, ut si gula peccavit, jejunet ac sufficit. Qui solus est in culpa, solus sit in poena. Si oculus similiter. Unde Jeremias : Oculus depradatus est animam meam (Thren. iii). Et : Per fenestras oculorum meorum mors intravit in animam meam (Jer. ix). Sic Augustinus : « Oculo nihil nequius. » Potest autem dici jejunium a jejunio, quod eat intestinum quoddam, ut inquiunt anatomici, quod in homine mortuo prorsus vacuum reperitur. Nam et nos itidem cum jejunamus a vitiis omnino vacui esse debemus, idque tam in animo, quam in corpore. Unde plenius profecto Augustinus super Joannem jejunium definit hoc modo: « Magnum et generale est jejunium ab iniquitatibus et carnalibus voluptatibus abstinere. » Hococ enim jejunium omnibus numeris est perfectum et absolutum. Cui non absimile est quod Paulus ait : Sobrie, et pie, et juste vivamus in hoc saeculo (Tit. ii).

Nam quod, ut sobrie vivamus, inquit, ad nos plane pertinet ; quod pie, ad Dominum ; quod juste, ad proximum. Hinc pietas est cultus Deo exhibitus, cum quo velut ex adverso pugnat impietas sive idololatria. Quare multi in hoc vocabulo pietatis errant, dum in eo vulgo assentiuntur, quod ille dicatur pius, qui e suis bonis libens pauperibus quidpiam partiatur; contra ille impius, qui quae pauperum sunt, ad se rapit. Verum ne diutius quadam similitudine labamur, et vitia impietati confinia, et vir tutes,quae pietatis nomini non obscure videntur respondere, breviter describemus. Multum sane interest inter flagitium, facinus atque impietatem. Nam flagitium in nobismetipsis est; facvinus vero committitur in proximum, et impietas in Deum. Sic quoque magnum statuitur discrimen inter misericordiam , clementiam et pietatem. Ut enim misericordia maxime versatur circa naturam, sic clementiam esse dicimus erga justitiam, pietatem erga Deum. Verbi gratia, misericordia est, si quis ad supplicium aliquem juste damnatum duci videat, cui ita natura inclinatione compatitur ac commovetur, ut ipsum a supplicio liberet. Quemadmodum etiam dicitur misericordia, si quod pauperi est suffuratum, ipsi restituimus. At vero clementia est, si quem injuste punitum viderimus, et nos periculis objecerimus, ut per vim illum eripiamus. Pietas demum est colere Deum, idque ex mero amore, quam Graeci vocant λατρείαν vel θεοσεβείαν ; nos autem Dei cultum recte appellare possumus.

PrevBack to TopNext