Caput 113
Caput 113
De officio hujus temporis
Ut ergo temporis hujus officium commode tradamus et a primo die incipiamus, necesse est videamus primo de ipso nomine ejusque ratione et causa, ac deinde de ipsius diei offició. Vocatur dies hic Pascba saive Resurrectio Domini. Est autem Pascha Graca vox, diciturque nobis transitus, non passio ut plerique arbitrantur. Hebraice vero dicitur phase. Sed ideo diem hunc Graeco nomine, et non Hebraico appellamus, licet Hebraica lingua dignior sit, ut non solum in aliis, verum etiam ne in nomine quidem videamur judaizare. Propter hanc eamdem causam et Pascha et Pentecostes, quas ipsi celebrant, in nostris kalendariis certo die non annotantur, nec unquam eas illo tempore celebramus quando illi , ne eos in aliquo imitemur, neve hic rursus quosdam sequamur haereticos, qui dicebant Evangelium non posse sufficere ad salutem sine caeremoniis legalibus. Vocamus autem diem hunc Graeco potius vocabulo quam Latino, quod Graeca lingua olim apud Romanos tantae fuerit auctoritatis, ut dies solemnes, ac dignitates suas Graecis nominibus vocarent, ut Pascha, Pentecoste , onavrn Epiphania , Apostolus, Episcopus, Archeepiscopus, etc. Veldici potest juxta Augustinum nomen hoc Paschae divina constitutione compositum fuisse a Graeco verbo voo nacysw, quod pati interpretatur , et hoc nomine Hebraeo Phase, quod si Latine reddatur sonat transitum. Recte enim duo haec nomina nacy et Phase, conveniunt in hoc nomine Paschae, tam secundum significationem, quam secundum voces. Secundum quidem significationes quoniam in passione Christi fuit transitus. Per passionem enim Christus transivit a morte ad vitam, et fecit nobis viam credentibus in resurrectione ejus, ut transeamus et nos de morte ad vitam. Quare non immerito nomen hoc utriusque nomiuis habet significationem, atque ita artificiose etiam in re complectitur significationem ejus vocabuli Latinam, ut ex duabus linguis fiat tertia, nempe Latina. Appellatur enim Pascha ipsa dies resurrectionis. Yerum tempus paschale dicitur a Dominica in Ramis palmarum usque ad octavam Paschae, ita tamen, ut Dominica in Ramis palmarum appelletur minus Pascha, quia tunc inducebatur agnus qui sexta feria debebat immolari. Proprie vero dicebatur Pascha dies quo agnus immolabatur.
Modo de causa nominis dicendum est. Vocatur autem tempus hoc Pascha secundum historiam, tropologiam, allegoriam, et anagogcn. Et quidem sccu.- dum historiam, quoniatn populus Israeliticus quando primum celebratum est Pascha, transivit per mare Rubrum, cum ex Agypto egrederetur. Ve) quando angelus ille exterminator per AEgyptum transivit, interfecitque totius AEgypti primogenita ab homine usque ad pecus (Psal. cxxxiv), ad illas doimnos pertransiens in quarum foribus non inveniebat sanguinem agni in formam litterae hujusmodi T. Secundum allegoriam, quandoquidem hoc temporc per baptismum Ecclesia ab infidelitate transiit ad fidelitatem. Dicitur enim allegoria alieniloquium, vel potius inversio, cum aliud verbis, aliud sensu ostendimus. Secundum vero tropologiam, quoniam, hoc tempore per confessionem transimus a vitiis ad virtutes, diciturque tropologia, quasi sermonis ad mores conversio. Denique secundum anagogen, quia Christus nunc a mortalitate ad immortalitatem transivit, fccitque ut quemadmodum jam resurrexit, nos in ultima et universali resurrectione ex hac mundi miseria ad aeternam beatitudinem transiremus. Nam et illi qui in inferno erant tunc transierunt, idque ab ipferno ad portam paradisi. Dicta est autem anagoge ab áva sursum et a qey id est ductio, quasi sursum ductio. Volente enim Deo a mortalitate transibimus ad immortalitatem : qui transitus subtilis et exceisus est. Sic enim in hoc nomine Jerosolymae quatuor ista possunt inveniri : historia, quemadmodum deea civitate ad quam pergunt hospites et peregrini ; allegoria, ut est Ecclesia militans.; tropologia, ut quaevis anima delis ; anagoge denique, ut Jerosolyma coelestis. Intellige tamen Christi transitum anagogice non allegorice in praedictis. scilicet Pascha, et caeteris.
De officio autem hujus primae septimanageneratum dicimus ad nocturnos nocte tres duntaxat psalmos. cum tribus antiphonis, tres item lcctiones cum tri- bus responsoriis, idque ex homiliis tantum dici debere. Catterum in quibusdam Ecclesiis ad unum quodque responsum annectunt Gloria Patri. Fit etiam in plerisque Ecclesiis ut cantato ultimo responso, cum candelis cereis et solemni processione eant ex choro ad locum quemdam, ubi imaginarium scpulcrum compositum est, in quod introducuntur aliquot in personis mulierum et discipulorum Joannis et Petri, quorum alter altero citius revertitur, sicut Joannes velocius cucurrit Petro, atque item alii quidam in personis angclorum qui Christum resurrexisse dixerunt a mnortuis. Quo quidem facto personae eae redeunt ad chorum, referuntque ea quae viderint et audierint. Tunc chorus, audita Christi resurrectione, prorumpit in altam vocem, inquiens: Te Deum laudamus. Ad primam vero nonnulli dicunt tota hac septimana psalmum hunc, Confitemini Domino quoniam bonus (Psal. cv); quod praecipue de Christi resurrectione agit. Symbolum autem Athanasii , Quicunque vult, etc., toto illo tempore non cantatur , quoniam maxime pertinet ad fidem. Sed hoc tempus indicat octavam aetatem, ubi non fides erit, sed res; ubi non figura erit, sed veritas. Paulo tamen aliter in quibusdam Ecclesiis solet fieri, ut in nostra Parisiensi. Sed animadvertere quod cum Credo in unum Deum perinde fidei sit symbolum, ad missam tamen legatur, et quod illud quidem fiat ad instructionem neophytorum in articulis fidei. Aliud vero symbolum quod minus^appellatum est, ad primam plane subticetur ob suam significationem. Nam cum venerit quod. perfectum est, tum perimetur id quod ex parte constat (I Cor. xiu). Praeterea animadverte hanc solemnitatem usque adeo esse magnam, ut per antonomasiam atque excellentiam vocetur Solemnitas solemnitatum.
On this page