Text List

Caput 114

Caput 114

Qua circa hoc tempus sint observanda.

CAPUT CXIV. Qua circa hoc tempus sint observanda.

Posthaec priusquam caetera prosequamur de quibusdam quae huic consideranda veniunt, oportet paucis tractemus, videlicet de ornatu templi, dereconciliatione proximi, de modo salutandi, de veneratione hujus temporis, de mensa corporis, et postremo de quadam libertate Decembris. Ac templum quidem aliud, ut diximus, est materiale, aliud spirituale. Materiale est quod ex lignis, caementis, saxis, lapidibus, et caeteris aedificandi materiis conpfectum est, spirituale vero nos sumus. Utrumque circiter hoc tempus mundandum est, utrumque ornandum et poliendum. Necesse enim est ut hoc tempore ad balneas veniamus, non utique ad voluptatem, sed ad ejus rei declarationem, ut per extrinsecam corporis ablutionem interiorem animae purgationem fieri debere intelligamus. Exigit praeterea tempus hoc ut barbas radamus ac tonsuras et coronas, quas in vertice cap:tis gestamus, capillosque demamus. Abrasio enim capillorum et barbae, quae ex superfluis stomachi nascuntur humoribus, ut ungues ex superfluis humoribus cordis, significat quod debeamus vitia et peccata, quie nobis sunt superflua, re- secare. Capillos ultra aurcs demere debemus, ut quinque corporis sensus expeditos et promptos ad serviendum Deo habeamus. Sed ideo summitatem capitis radimus, quo per hoc nihil inter nos et Dominum esse demonstremus. Oportet ergo hic mundas et solemnes induamus vestes, maximeque candidas depositis nimirum nigris et poenitentialibus. Indicat enim tempus hoc secundam illam resurrectionem, qua nos stolam salutis vel glorificationis corpore induemus, et animo stolam justitia; vel etiam propter renatos, qui albis vestibus tunc sint induti ; vel denique ob angelos, qui in resurrectione Domini albis vestibus apparuerunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 114