Caput 115
Caput 115
De ornatu templi materialis
Deemundatione materialis templi superius dictum est. Nunc vero de ipsius ornatu exponamus , qui triplex est, in ornandis parietibus, in choro et in altari. Ad parietes quidem sunt appendendae cortinae, aulaea, et pallae sericae. In choro habenda sunt dorsalia, tapeta, sedilia clericorum. Sunt autem tapeta tegmina variis coloribus depicta, quae praecipue sub episcoporum pedibus sternuntur, quod mundana pedibus penitus calcare debeant. Sic et velamen adesse debet, quod ante crucitixum removetur, retro quem ponitur pallium, quod quae prius erant operta ante Christi passionem, modo manifestentur, In quibusdam locis crux in altum erigitur cum vexillis, per quae Christi victoria designatur. Altare quoque suis ornamentis decoratur, ut crucibus ordine cullatis, capsis testibus evangelicis, phylacteriis. Est taimendiscrimen inter phylacterium et phylacteriam. Phylacterium enim chartula est, in qua decem legis praecepta scribebantur, cujusmodi chartas solebant ante suos oculos circumferre Pharisaei in signum religionis. Unde in Evangelio: Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias (Matth. xxin). Atque hoc quidem phylacterium a gulaaco id est custodio , dictum est et thoral, quod est lex. Phylacteria autem phylacteriae vasculum est vel argenteum vel aureumn, vel etiam crystallinum, in quod sanctorum cineres et reliquia reponuntur. Porro autem tres sunt causae quamobrem Ecclesiae thesaurus in magnis solemnitatibus in apertum proferatur. Et primo sane propter cautelae considerationem, ut appareat quam cautus ille fuerit in servando qui istum servare debucrit. Tum vero propter solemnitatis venerationcm, tandemque ob memoriam oblationis, quo videlicet in illorum offeratur menmoriam qui istiusimodi bona Ecclesiae prius obtulerunt. Ante altare dependi oportt pulchrum aliquod velamen nimirum pallium, vel ei simile quidpiam, seu tabula vel aurea, si habeatur. Ante quod quidem ornamentum in nonnullis magnis ecclesiis velamenta trium colorum poni solitum est, unum rubrum, alterum subalbum, tertium nigrum, quae tria significant tempora. Paschate enim cum prima lectio finita est cum suo responsorio velamen nigrum, quo tempus ante legem indicat, removetur. Post- quam vero secunda cum responsorio absoluta est, removetur velamen candidum, per quod tempus sub lge exprimitur. Ita demum et tertia lectione finita ac responsorio, deponitur velamen rubrum, quo tempus gratiae significatur, in quo per Christi passionem ad sancta sanctorum, id est ad aeternam gloriam nobis patet aditus.
On this page