Text List

Caput 117

Caput 117

De veneratione hujus temporis.

CAPUT CXVII. De veneratione hujus temporis.

Vero nunc quoque de veneratione hujus temporis pauca dicamus. Usque adeo tempus hoc venerandum et colendum est, ut omnia ergastula et operatoria et officinas tam mulierum quam virorum occludere debeamus, ac nulla venalia exponere, exceptis illis sine quibus coenari non posset. Praeterea oportet nos latomias et caetera genera carcerum relaxare, et captivos communi aeri restituere integra liac septimana, ut gaudio nostro nobiscum communicent. Sunt autem latomise lapidicinze, in quibus caeduntur lapides, et ad quas dampari solebant ii qui in opus metalli damnabanuur. Tametsi quidem et pro quovis carcere accipi possit, vel quod Roma: hujusmodi latomia in carcere prope Tullianum fuerit, vel quod lingua saeculorum latomia Syracusis carcer appellabatur. Servos autem et ancillas ac omnes qui nostro servitio sunt addicti, profecto ab omni servitutis severitate eos hoc tempore laxare debemus, quemadmodum etiam nostros pastores, sive sint equorum, sive porcorum, sive armentorum, sive etiam ovium et caprarum, ut libere et secure omnes possint ad audiendum divinum officium convenire, et communicare. Inhumanum quoque est hoc tempore debita a debitoribus exigere, ita ut vel hinc tum temporis pascua communia esse dicantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 117