Text List

Caput 118

Caput 118

De mensa corporis

CAPUT CXVIII. De mensa corporis.

Nihil quod non sit a sacerdote benedictum, hoc die Paschatis comedere debemus. Unde etiam nune in quibusdam regionibus pro more receptum est ut in magno vase omnia quae velint illo die comedere fercula ad ecclesiam deferant, in cujus aurio et vestibulo a sacerdote cum cruce et aqua lustrali, quam benedictam dicimus, in sacris vestibus benedicuntur. Postea vero |sacerdos aliquid sibi de singulis ad suam necessitatem sumit. Et certe nullus quovis die quidquam vel edere, vel bibere deberet, quod non ante sit benedictum, unde B. Hieronymus de quadam moniali recenset in eo libro, cui Vitas Patrum titulum fecit : « Cum enim illa forte fortuna in ortum suum iret, et lactucas absque benedictione comederet, simul etiam diabolum qui sub eas sese abdiderat, imprudens deglutiit, qui multo tempore eam acerbe vexavit. » Debet autem quivis homo hoc die tria potissimum exercere, misericordiam videlicet, liberalitatem et sobrietatem. Misericurdiam, ut egenos et vagabundos ad se suscipiat, eisque misericordiae opera exhibeat, et illis aliquid juxta quod in lege praeceptum est, mittat, qui nihil sibi aut coxerunt, aut praepararunt. Liberalitem vero maxime hoc tempore quemque exercere oportet, ut, si abundat, vicinis et amicis suis quidpiam impartiatur. Sed et sobrietatem ideo, quod debcamus illo die magis sobrie comedere, ut sibi quisque parcus sit, aliis vero largus. Observet ergo quilibet misericordiam quantum ad pauperes, liberalitatem quantum ad amicos, et sobrietatem quantum ad seipsum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 118