Caput 119
Caput 119
De parvo prandiolo.
Exponendum modo est de parvo quodam prandiolo, quod fieri debet ante magnum prandium in Paschate quando communicatum est. Statutum enim est in quibusdam Ecclesiis, et ubique terrarumn sic debere fieri, ut illo die panis et vinum in ecclesia habeatur, et cum homines communicaverint, detur statim unicuiqne panis buccea priusquam rccedant, et paululum vini, ne forte quidpiam de sacramento inore remanserit, quod exspuendo facil. emitti queat. Posset enim facile contingere, si non statim comederetur. Quae sane laudata consuetudo omnibus probatur, sumpsitque originem ex institutione B. Benedicti. Instituit namque vir ille sanctissimus ob eamdem causam ut illi, qui aliis fratribus debent in prandio post communionem ministrare, aliquid prius comederent. Atque hoc quidem prandium mistum appellari solct. Debent autem singulis diebus religiosi communicare, qui vel pomum, vel aroma aliquod, vel tale quidpiam saltem comedere debent, quod nauseam compescat. Eadem etiam consideratione statuit Ecclesia ut missae tribus certis horis pro dierum qualitatibus celebrarentur. Tertia videlicet hora diebus festis, sexta profestis, et nona in jejuniis, ut absoluta missa, et peracta communione , statim accedatur ad prandium, ne praedictam causam incurrant hi qui cemmunicavcerunt. Dixi his tribus horis, quia his cclc- bratis licet prandere pro qualitate dierum, et non prius. Si autem forte contingat ut vel ho« die vel quoeunque etiam alio sacramenti aliquid e calice excidat, sciendum est, si de corpore fuerit, quod sumi oporteat ; si vero de sanguine super pannum ceciderit, quod debeat illud omne lambi quantum fieri potest, et si pannus iste lavandus sit, lavetur in pisciua. Sed si super lapidem vel lignum ceciderit, debebit omnino eradi, et quod abrasum est comburi, ac cinis ille sub altari recondi. Idem faciendum est, si simile quidpiam nausea acciderit. Animadvertamus ergo hic quod ob duas praecipue causas aliquid lavatur : nempe propter veneratiouem sacramenti , sicut sacerdos lavat manus quando sacramentum tetigit; et propter immunditiam, ut quod immundum est, mundum efficiaur. ltemque ct illud animadvertamus decretum fuisse in quodam concilio Pictaviensi, ut nullus unquam sine lumine aut communicaret aut missam celebraret. Proinde cum eo quod statim diximus, observemus neque laicumn, neque sacerdotem debere post communionem in talem locum exspuere, quo sputum istud facile possit conculcari, vidclicet ante comestionem. Ubi etiam diligenter cavendum est, ne in locum immundum et impurum exspuatur. Quod autem hic quaeritur, quemadmodum canon dici debeat, citone an tarde? respondemus verba debere cito pronuntiari, sed tamen discrete. Et cur obsecro, cito? ne videlicet muscae venientes auferant suavitatem unguenti. Quod quidem constat etiam ex Veteri Testamento in Exodo, ubi hoc pacto dicitur : Comedetis festinanter (Exod. xn). Dictum enim illud de immolalatione agni.
On this page