Caput 120
Caput 120
De quadam libertate Decembris
Restat ut de eo nunc agamus, quod ultimo loco in partitione superiori propositum fuit, nimirum de quadam libertate Decembris, quae hoc tempore in quibusdam locis observatur. Sunt enim nonnullae Ecclesiae, in quibus usitatum est ut vel etiam episcopi et archiepiscopi in coenobiis cum suis ludant subditis, ita ut etiam sese ad lusum pilae demittant. Atque haec quidem libertas ideo dicta est Decembrica, quod olim apud ethnicos moris fuerit ut hoc mense servi et ancillae et pastores velut quadam libertate donarentur, fierentque cum dominis suis pari conditione, communia festa agentes post collectionem messium. Quanquam vero magnae Ecclesiae, ut est Remensis, hanc:ludendi consuetudinem observent, videtur tamen laudabilius esse non ludere.
Notandum quoque est in plerisque regionibus sccuundo die post Paschae mulieres maritos suos verberare, ac vicissim viros eas tertio die, quemadmodum licebat servis in Decembris dominos suos impune accusare. Quod ob eam rem faciunt, ut ostendant sese inutuo debere corrigere, ne tempore illo alter ab altero tori debitum exigat. Unde scicndum est in concilio Elibertino sub Sylvestro ponti- fice hujusmodi decretum fuisse : ut vir et uxor quando deberent communicare, tribus diebus antequam communicarent, ab amplexibus abstinere, et postea item tribus sequentibus ad minimum, vel quinque vel septem, propter septem dona Spiritus sancti. Quod sane decretum sumptum est ex lib. Regum, idque ex eo loco ubi dicitur, David fugiens a facie Saul venisse Nobe, ad sacerdotem Abimelech, et petiisse ab eo cibum. Qui cum non haberet quod ei daret, nisi panes propositionis, quos non licebat nisi sacerdotibus comedere, et illis etiam mundis : cum postularet tamen illos sibi dari David: Sunt, inquit, pueri tui mundi? Cui David respondit: Si de mulieribus quaris, ab heri et nudiustertius abstinuimus (I Reg. xx1). Alii autem codices sic legunt : Si pueri tui sunt mundi, maxime a mulieribus, manducent. Quasi diceret : Necessitas non habet legem. Si tamen ex coitu sunt immundi, ne in necessitate quidem eis dabo. Et inquit ad eum David : Ab heri et nudiustertius nos continuimus : et sunt vasa puerorum sancta, id est, corpora in quibus continentur animae vel ipsi pueri. Porro via polluta est, sed hodie sanctificabitur in vasis (ibid ). Quasi dicat : Forte in via hac aliquid immunditiae contraximus, sed munditia corporum suflicit ad eam mundandam. Nec vero dico quod si vir ab uxore tori debitum postulet, quod huic illa non reddet, sed debet ipsum placide monere ne exigat. Si vere instet, nec ullis monitis acquiescat, persolvat, ne exigenti forte hinc magis peccare accidat, quemadmodum non ita pridem quibusdam Germanis fertur evenisse. In Germania enim cum caste integra Quadragesima viventes vir et uxor seorsum cubuissent, forte fortuna paschali nocte cum ad matutinas surrexissent, mulier exegit debitum. Quam diligenter vir corrigens, cum nihil bonis admonitionibus proficeret, promisit se illud facturura quod peteret simul atque rediret, et sic ad matutiias abiit. [lla vero quasi furibunda domi remansit, et accessit a« juvenem quemdam sui mariti fratrem, in eadem domo dormientem, petens ab eo ut se cognosceret. Qui nolens ei acquiescere, tum propter temporis venerationem et sanctitatem, tum propter incestum, quod illa impudenter petebat, prorsus se facturum denegavit, atque iterum |bic obdormivit. Tum mulier ob repulsam, quam passa fuerat, vehementius ardens, dormientem juvenem obtruncat. Viro autem redeunti domum omnem rem naurrat ordine, inquiens : « Hujus mali tu auctor es, qui haec me facere coegisti. » Proinde longam, multamque ambo egerunt poenitentiam, nec ideo sunt separati. (1 Quare hac in parte intelligendum est, virum mulicri in omnibus praeesse, et in mulierem omne habere imperium, exceptis genitalibus, in quibus utrique par est et dominium et imperium. Undc dicitur : Vir non habet potestatem suc carnis, sed mulier; nec mulier sui corporis, sed vir (I Cor. vn), hoe est gcnitalium; sic enim exponit Augustinus. lHinc etiam est quod sacerdotes non habeant mulieres. Si enim haberent, quotiescunque ab iis debitum exigerent. istud solvere tenerentur, et sic non possent infra tres dies sequentes altari ministrare. Ác sciendum praeterea est quod tribus diebus Pascha sequentibus plane sit feriandum; sed quarto die lic at viris rustica exercere opera, femina autem debeant a nendo abstinere. Magis enim sunt necessria ea quae ad agrorum culturam pertinent, quam ista alia. Unde Gregorius : « Melius est, inquit, fodere et arare die Dominico, quam ducere choreas.» Ex hoc sane fieri dicimus, quod singuli isti dies propria et peculiaria habeant officia et propria responsoria, alia autem non item, sed quasi per quamdam accommodationem. lIn hac porro septimana nihil legendum est ex Veteri Testamento, sed quaelibet dies sua habet officia. Nec cantandum etiam est, Qnicunque vult, quia hoc tempus significat futurum illud tempus, quod adfore post resurrectionem credimus, quando omnis fides, omnis spes omnino destruetur. Post officium autem hic versiculus dicir, scilicet, Domine, probasti me et cognovisti me (Psal. cxxxvin), et quidam tacent sessionem meam (ibid.). Sed tamen utrumque dici potest, quo indicatur duplex in Christo nativitas. Bifariam prima cantari potest, aut brevius, aut prolixius. Prolixius quicem, cum plena esse dicitur, fitque in litania et cum precibus. Drevius autem, cum minus plena esse appellatur, ac fit vel tantummodo cum precibus et sine litania, vel sine litania ac sine precibus. Atque haec est, quam hisce diebus canimus sine precibus, et omnino brevius quam alio tempore.
Magna item in communicandis cautione opus est, ut videlicct sacerdos prius audiat confessionem eorum qui sunt communicaturi, et si quis adversus fratrem suumodium velcriminale aliquid habeat, admonendus prius est ne communicet antequam fratri suo reconcilietur. Sed si hujusmod: aliquis se cum aliis imprudenter ingerat, non est ei negandum, nec agendum ut quidam agunt, qui hostias habent et consecratas, et non consecratas ita ut si aliqui accesserint, cui fraternum odium exercuerint, vel aliquid criminale, communicent de non consecratis, verum eos graviter peccare satis manifestum est. Fallunt enim eos, quanquam non minus, imo magis peccant alii qui sumunt, cum sponte et voluntarie rei sint. Nam putant se verum corpus sumere, et non pertimescunt illud sumere indigne. Debet ergo sacerdos panem babere consecratum, ut si tales accesserint illo etiam pane communicent. Quatuor autem modis communicatur in Ecclesia, vel sumendo corpus Domini, vel pacem dando, vel benedictionem accipiendo, vel etiam sub finem missae cum dicitur : Humiliete tos ad benedictionem. Quod ideo institutum est, ut si quis hoc modo non communicet, saltem illo. In primitiva enim Ecclesia praeceptum erat ut singulis diebus corpus Domini sumeretur : postea vero crescepje numero fidelium, ut singulis diebus Dominicis. Unde etiam nunc in Gracia sub anathc mate ponitur qui a tribus diebus Dominicis non communicaverit. Modo autem nos tenemur in tribus solemnitatibus, nimirum Paschate, Pentecoste et Natali. Appellatur autem prima illa solemnitas Paschae agnus et transitus, salutandumque eo tempore est boc modo : Fesurrexit Dominus. Sic et eodem die in principio missae populo est concionan-- dum, vel post Evangelium: et admonendi sunt discordes ad concordiam. Ob quam quidem causam tieri putatur, ut cum Dominica Oratio in prima dicitur voce submissa, et alta et espressa eadem pronuntietur in missa, ut vel eo pacto adhortentur qui in fraterno sunt odio, et ad concordiam discordes excitentur, antequam communicent. Nunquam etiam magis indigne corpus Christi sumi potest quam ad eum modum.
On this page