Text List

Caput 121

Caput 121

Expositie quorumdam, que cum circa hoc tempus, tum alibi etiam observantur.

CAPUT CXXI. Expositie quorumdam, que cum circa hoc tempus, tum alibi etiam observantur.

Quamobrem autem episcopi et alii ecclesiastici feriis hisce paschalibus ludere possint, modo expositum est. Sed deinceps ut et alia nonnulla, quae cum hic tum alibi, fiunt explicemus, hinc ordiemur, videlicet apud quosdam hoc tempore aquarum fieri demersiones, ne quia tota Quadragesima vigilaverunt. his sanctis diebus velint dormire. Induimus autem hoc etiam tempore albas vcestes, tum quod pueri regenerati eas habeant, tum quod eo dic angeli in albis visi sint. Ob causas supradictas tacetur, Quicunque vult, et canitur Credo in unum Deum. Animadverte hic obiter, si forsitan vinum in calice congeletur, sacerdotem debere tantisper exhalare, donec glacies resolvatur. Quod si vero non possit eo modo resolvi, necessarium est ut igni apponatur. Sed si quid casu in calicem ceciderit, sive nimirum musce, sive aranea, certe quidquid illud est, omne istud sacerdotem deglutire oportet. Proinde vero Sabbatum sequens in Albis appellatum est, idque ex veteri consuetudine, cum eo die nigras vestes omnino deponebant atque induebant atbas, sed hoc nonnulli faciunt in Sabbato Paschae. Statim autem Dominico sequente novem lectiones cantandae sunt : unde et historiam habent, videlicet, Dignus es, Domine. Sic enim flt Romae. Nec his diebus flectenda sunt genua, sed recte orandum est, quia, ut inquit Ambresius sub finem Lucae, mulieres venerunt ad monumentum, nec flexerunt genua, sed recte inspexerunt sepulcrum. Nota interim non debere in festo B. Mariae Annuntiationis sequentiam, quam etiam prosam appellatam esse diximus, cantari, etiam causa devotionis, nec unquam nisi canatur Alleluia. Moris enitmn fuit ut post Alleluia cantaretur neuma. Nomninabatur autem ncuma cantus, qui sequebatur Alleluia. Postea vero quidam Papa instituit loco neumae dici sequentiam; quae, quod Alleluia sequetur, sic appellata videri potest. Conceditur nihilominus, ut hoc tempore aliquis genua flectat, modo id non aperte, sed secreto faciat, et jejunet etiam qui velit. « Nam, ut ait Hic- ronymus, utinam possemus omni tempore jejunare? » Sunt autem prohibitae in jejunio carnes, quemadmodum et ova, caseus, lac, quod, ut idem putat Hieronymus, haec omnia sint carnes liquidae. Beatus tamen Benedictus permisit ova, lac et caseos comedere, ut, quamvis libibinis quaedam sint incitamenta, ad majorem tamen coronami et victoriam comedantur. Verum eis, qui jejunant pisces permissi sunt, sed, ut ait Hieronymus, pisciculi pauci : quo facile intelligitur, quod et parvi et pauci esse debeant. Dicitur autem tempus hoc Quinquagesima, quod per tempus hoc jubilei, quo plena erit libertas, et nostra nobis reddetur haereditas. Unde profecto et Alleluia cantamus. Verum genua non flectimus. imo stantes oramus, nisi in litaniis.

Ad postremum autem animadvertamus Pascha Judaeorum fuisse figuram nostri Paschatis, et nostram vicissim significare Pascha futurum, quod erit in fine mundi. Quod ut pateat sciendum est duo esse opera Dei, scilicet opus creationis et opus recreationis. Opus creationis fuit in principio, cum Deus mundum et omnia quae in ipso continentur, creavit. Opus vero recreationis fit quotidie; sed Deus illud maxime exercebit in die judicii, quando omnia innovabuntur. Tempori utriusque operis nesirum Pascha convenit et concordat. Et quidem tempore creationis, quia tunc angeli Dominum laudaverunt, unde dictum est Job : Ubi eras cum astra matutina laudarent me, et omnes filii Dei jubilarent ante me (Job xxxvni).Sic et nos in nostro Paschate ! renati. Alleluia laudando Dominum cantamus. Tempus vero recreationis pari ratione nostrum Pascha e vestigio repraesentat. Tres enimilli dies qui Pascha praecedunt, indicant tempus Antichristi, cui tres reges manus dabunt, cuique postea per eos septem sibi regna subjicient, et decem regna ejus inperio inservient. Nam apud nes quemadmodum illo tempore, videlicet ipso die Coenae paenitentes in ecclesiam recipiuntur, eodemque die pedes, qui sunt corporis Christi extrema pars, lavantur, ita et Jdai aqua baptismatis extremo tempore mundabuntur. Vide reliquiae Israel salvae fient (Rom. ix). Die vero Parasceve passio recitatur, sicut et tunc Ecclesia maxime persequetur. Tum enim solvetur Satanas, qui a passione Domini ligatus in inferno detentus fuit ; utque hoc die cymbala non pulsantur, sic tunc concionatores sive praedicatores conticebunt. Quare et in tenebris Benedictus alta voce canitur, quia tum temporis Anticbristo interfecto multi gaudebunt, ita ut ignis qui in tenehris modo videbatur penitus exstinctus et postea elicitur, significet quod nimirum illo tempore in iis in quibus ^pirits sancti ignis videbitur exstinctus, rursum rciucescet. Sic in Sabbato baptizantur pueri, et tunc baptizabantur Judaei. Ipso die resurrectionis in persona Christi cantamus : Resurrexi et adhuc tecum sum (Psal. cxxxvnn), sed tunc dicemus illud ipsum in persona nostra, quando resurgentes trausibimus ex hac mortalitate ad immortalitatem. De- bent ergo in octavis Paschae novem dici lectiones ex Apocalypsi, quod ostenditur per responsorium, Dignus es, Domine (Apoc. w). ldeo enim responsorium nominatur, quia ut jam saepe dictum est, lectioni quae praecessit, debet respondere. Nec est quod quis objiciat in aetate qualibet Dominica responsorium dici de Trinitate, cum tamen de ea nulla lectio recitetur. Fuit enim illud ita in primitiva Ecclesia institutum ut videlicet singulis diebus Dominicis diceretur et lectio nona et responsorium de Trinitate. Sed quia lectio illa in dissuetudinem abiit, tantummodo responsorium remansit. Toto tempore Paschali non debemus flectere genua, nec ex necessitate jejunare. Sed ex pietate et devotione utique, ut diximus, licitum est. Nain tempus hoc paschale octavam significat aetatem, in qua erit perfectum gaudium omnibus sanctis. Unde est, quod hic non jejunamus, nec genua flectimus, sed stantes oramus, ac delicatius et lautius comedimus, nisi in duabus litaniis, de quibus hic agendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 121