Text List

Caput 122

Caput 122

De litaniis.

CAPUT CXXII De litaniis.

Primo ergo videndum est quid sit litania, secundo cum sint dme litanie, quare una dicatur major; altera minor, tertio quamobrem fuerint institutae, quarto quemadmodum in his jejunandum sit et vestiendum, quinto et ultimo quid populus in litania debeat cantare. Litania interpretatur Latine supplicatio sive rogatio. Supplicatio dicitur, quia tunc Deo supplicamus ut a morte subitanca et ab omni adversitate nos defendat. Rogatio appellatur, quia tunc sanctos rogamus, ut pro nobis ad Dominum intercedant. Duae sunt litaniae, major et minor. Major fit in festo B. Marci evangelistae. Dicitur autem major, tum auctoritate institutionis, quod eam instituit Gregorius papa ejus nominis primus, qui et magnus Gregorius dictus est, tum anctoritate loci. Fuit enim instituta Romae, et publico decreto sancitum ut ubique celebraretur. Alia litania nominatur minor, quia a minori instituta fuit, scilicet a B. Mamerto episcopo, idque Viennae. Atque haec non celebratur nisi in Ecclesia Cisalpina. Quare autem fuerit instituta prior litapia, hanc reddit causam Paulus Montiscasinii monachus, Longobardorum historiographus. « Nam, » ut inquit ille, « tempore Pelagii papae tanta fuit aquarum inundatio in universa Italia, ut aqua ascenderet ad superiores usque fenestras templi B. Zenonis, quod erat Veronae, nec tamen miraculose aqua templum influit. Ex qua inundatione per Tyberim affluxit in agros multitudo serpentum, inter quos exstitit maximus draco, et omnes per duo ostia Tyberis intrarunt mare. Ex borum serpentum venenato aflatu et maxime istius draconis, corruptus est aer et infectus usque adeo ut inde gravissima pestis inguinaria nata sit, qua homines passim moriebantur. Tum Pelagius papa indixit jejunium, et praecepit ut processionem instituerent ; quod ita factum est. Sed in ipsa processione ipsemct cum septuaginta aliis exspiravit In ejus autem jocum institutus est Gregorius magnus, qui . hujusmodi litaniam ubique terrarum observari praecepit

De secunda litania quae per triduum celebramr, ait Gregorius episcopus Turonensis, « quod empore Beati Mamerti Viennae et circa Viennam febant crebro terraemotus et tanti etiaun, ut vel mainz domus et multae ecclesiae inde collapsae sint e corruerint ; quae tempestas toto anno duravit. Sic etiam Sabbato pascbali, dum ipse Mamertus divinum celebraret officium, igne coelitus demisso, conbustum est civitatis palatium. Praeterea bestiae, ut lupi et apri ex silvis in civitatem exibant, atque bomines devorabant. Pro his ergo incommodis Beatus Mamertus triduanum indixit jejunium, adsinilitudinem Ninivitarum. praecepitque ut processiopem facerent, ut quemadmodum illi per triduanum jjuniuum urbis evagerunt subversionem, ita hi lilerarentur ab istiusmodi adversitatibus: quod ita fatum est. » Gregorius autem ille, cujus paulo nte mentionem fecimus, legitur statura fuisse adpodum exigua, usque adeo ut cum forte Romam veuiret, omnes ipsum parvipenderent, atque ipse diam papa miratus fucrit quod tam parvus homundo factus esset episcopus, ad quem ille honcste respondit : Ipse Deus fecit nos, et non ipsi nos (Psal. ixxiv). Simile quidpiam dixit beatus Hilarius cuie dam ipsum vocanti gallum : « Non sum, inquit, uatus Gallus, sed ex Gallia; et tu es Leo, sed uon ex vibu Juda; sic enim vocabatur

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 122