On this page
Caput 9
Caput 9
De jejunii auctoritate.
Auctoritas jejunii triplex est. Habet cnim auctoritatem partim ab antiquitate temporis, partim a loci qualitate, partim denique a praceptorum institutione et majestate. Ab antiquitate temporis, quod statim post orbem conditum in ipsa hominis creatione esse coeperit, cum dicebatur: De ligno scientiae boni et mali ne comedas (Gen. ii). A loci vero qualitate, quia in paradiso fuit institutum. A praeceptore, quod non ab homine, sed a Deo ordinatum fuerit. Rursus commendatur a temporibus et personis. Et a temporibus quidem, quod in tempore ante legem, in tempore sub lege, et in tempore gratiae jejunium semper fuerit observatum. Ante legem a Mose; sublege ab Elia; in tempore gratiae a Christo. Ejus autem commendatio plena est exemplis. Eva, quandiu abstinuit, virgo fuit incorrupta, mansitque in paradiso. Sed cum praeceptum jejunii violasset, extemplo carnis sensit corruptionem, et sub viro est constituta, ac paulo post e paradiso turpiter ejecta. Ad eumdem sane modum Adam, simul atque jejunium fregisset, ex deliciis paradisi in hanc mortalitatis miseriam detrusus est (Gen. iii). Moyses post jejunium cum Deo locutus est. Elias similiter post jejunium igneo curru in coelum subvectus est (IV Reg. ii). Jerosolyma a Sennacherib tempore Ezechiae regis et Isaiae, centum octoginta quinque millibus coelitus una nocte interfectis, fuit liberata, et ne inter cineratos feterent, solus Sennacherib cum decem tantum aufugit in Ninivem, ubi sexagesimo die post a propriis suis filiis fuit interemptus (II Paral. xxxii). Item, Jona iram Dei concionante, Ninivitae in sacco et cinere jejunium poenitentiae agentes consecuti sunt veniam (Jonas iii). Sic quoque Josue filius Nave jejunio, dum illud per integrum diem agebat ad Gabaon, solis et lune cursum cohibuit, et hostes suos superavit. Ab his itaque personis jejunium commendatur; a loco vero, quod in paradiso natum sit. Sequitur jejunii distinctio.