Caput 123
Caput 123
De institutione et modo litamarum.
Instiwuit igitur B. Mamertus, ut singulis ann.s baec litania tribus diebus continuis in Ecclesia Cisalpina celebraretur, quod ita Romae fuit canonicatum. Papa etiam Liberius instituit ut pro fame, pro peste, pro clade, et hujusmodi adversitatibus imminentibus semper litanias faceremus, ut sic illa per supplicationes, orationes et jejunia evitaremus. Vocantur autem he processiones litaniae, Graeco vocabulo propter auctoritatem Graeci sermonis, sicut Pascba et Pentecoste. In his litaniis jejunandum est cibo quadragesunali, in vestibus poenitentialibus. Nam et omnes illo die a mundanis operibus prorsus abstinere debent, etiam et servi et ancillae, ac interesse tantisper processioni, donec ipsa cclebretur : ut quemadmodum omnes peccaverunt, ita ctiam omnes pro vcnia supplicent. In hujusmodi autem processionibus itur in magnis ecclesiis septeno ordine , unde septiformes dictae sunt. In pruno ordine sunt clerici, in secundo monachi et canonici, in tertio ioniales, in quarto pueri, in quinto laici provectae aetatis, in sexto viduae, et in septimo conjugati. Sed quod nos non possumus in numero personarum , id supplemus in numero litaoiarum. Septies enim litaniam dicere debemus. Ubi obiter animadvertemus quod Rupertus Tuitiensis abbas dixerit ultimam litaniam multis annis in- coepisse ante primam. Nos autem has Itanias ideo maxime hoc tempore facimus, quonian tum praccipue bella exoriri soleant, et terrae fructus, qui adhuc sunt teneri, vcl in flore, corrumpi injuria nebularum, vel pluribus aliis fmodis possint. Ut ergo Deus haec omnia avertat, instituimus litanias, conLinuantes ultimam Ascensioni, ut per jejunium et orationes Christum sequi, et ad coelos ascendere mereamur. Draco qui triduo illo deportatur inflata et longa cauda duobus quidem diebus ante cruccm et vexilla, postca ultimo retro, significat diabolum, qui tribus te mporibus ante legem, sub lcge et tempore gatiae, quae per hos tres dies indicantur, homines fefellit, aut fallere conatur.
Primis duobus temporibus quasi erat domins orhis, unde Christus eum vocat principem mundi (Joan. xwv). Tempore vero gratiae per Christum fuit devictus nec audet ita aperte regnare, ut prius, sed per sggestiones homines latenter seducit, quos pigros, et remissos videt in bonis operibus, nec viam vitae sectantes, sicut in deserto debiles et infirmos, et eos, qui remanebant ultiui, hostes a tergo venientes, quasi aberrantes interficiebant. Inde profecto est quod primis duobus diebus praecedit, et ultimo sequatur. Ipse est draco et leo. Draco modo est, quia homines non ita aperte, sed latenter decipit. Leo erit tempore Antechristi, quoniam tunc manifeste saeviet in nomen Christi. Draco fuit, quando Christum super pinnaculum templi ubi multos ante per vanam glori:un seduxerat, latenter fallere voluit, et tentavit inquiens : Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Matth. 1v). Et quasi hoc facere posset sccure addidit : (uoniam angelis suis mondavit , etc. (Psal. Lxxxix.) Bene cnim intelligebat Scripturas; sed quod sibi malo erat subticuit, videlicet, Super aspidem et basiliscum ambulabis, etc. Leo autem fuit in passione Domini, cui ipsum crucifigere etiam curavit, de illo ait Joannes in Apocaypsi : Ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem, et in capitibus suis diademata septem et cauda ejus trahebat secum tertiam partem stellarum. (Apoc. xn.) Per stellas hic significantur homines qui tripartito dividuntur : in perfectos, inperfectos et reprobos. Tertiam ergo partem ste:larum trahit secum diabolus, nimirum reprobos ; nam hi sunt cauda illius. Alibi vocat eum Christus Satanam : Videbam Satanam tanquam fulgur de colo cadentem (Luc. x). Et ad Petrum inquiens : Vade retro me, Satana (Marc. x). Non est autem intelligendum quod vocet eum diabolum, sed adversarium, quod interpretatur Satanas. Haec enim ejus loci mens et sententia est : Vade retro me, Satanas, id est, sequere me per imitationem passionis : Noli disturbare passionem meam. Vel certe haec videbat enim Christus, ut ait D. Hilarius, daemonem in aurem Petri suggerentem, ut impediret suam passionem et ait ei : Satan, satan. Ac si diceret : Nequidquam et frustra laboras. Et conversus ad Petrum dixit : Vade retro me, id est, sequere, imitando meam passionem.
On this page