Text List

Caput 124

Caput 124

De festo apostolorum Philippi et Jacobi

CAPUT CXXIV. De festo apostolorum Philippi et Jacobi.

Nunc dicendum est de quibusdam solemnitatibus , quae hoc tempore in Ecclesiis celebrantur, videlicet de festo S. Philippi et Jacobi, et omnium apostolorum (sic enim est in magnis et plenis kalendariis) de Inventione S. crucis, de festo Joannis ante Portam Latinam, et B. Mariae ad Martyres, et de commemoratione sancti Michaelis. Hoc ergo tempus, ut praedictum est, significat octavam aetatem, ubi bonum quod erit in dispari claritate singulorum, et futurum est omnium. Unusquisque enim gaudebit perinde ob alterius bonum ac propter suum, bonum omnium erit singulorum. Quare cum tempus hoc maxime solemnitatibus conveniat, cumque in primitiva Ecclesia apostoli non haberent particulares solemnitates , statutum fuit ut ipsis Kalendis Maii celebraretur solemnitas in honorem omnium apostolorum. Hoc etiam die festum est Philippi et Jacohi, idque adeo quia fortce illo die passi sunt. Hic Jacobus Minor appellatus est, non utique etate, sed vocatione, sicut fit inter monachos; ut qui ante factus est monachus etiamsi vel puer sit, tamen praecedat eum, qui quantus sit postea coenobium ingressus est. Dictus est praeterea frater Domini, vel quia similis erat ei faciei, ut dicitur, vel ideo, quia erat filius Alphaei, fratris Josephi viri beatae Mariae, et Mariae sororis ejus. Ft qui ita ex utraque parte sanguinis sesc contingebant, apud Judeos fratres vocabantur. Jesus autem putabatur esse Josephi filius. Hic Jacobus dictus est primus post passionem Christi Jerosolymae missam celebrasse , et Petrus Antiochiae. Idein hic Jacobus factus est episcopus Jerosolymitanus, qui cum nomen Christi praedicaret, et publice fateretur, praecipita:us est a Judaeis e pinnaculo templi, et pertica fullonis interfectus. Alter vero Jacobus Major, appellatus est, et vocatione et dignitate, quia lamiliarior fuit Christo. Ad secreta enim sui operis eum vocabat, ut quando transfiguratus est, et quando mortuum suscitavit in domo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 124