Caput 125
Caput 125
De Inventione sancta crucis
Cruce Domini inventa ab Helena matre Constantini per Judam, ut narrat historia, festum ejus primo celebratum est Jerosolymae. Sed Eusebius papa trigesimus a B. Petro illud postea ubique terrarum celebrari »raecepit. Judas ille, per qucem crux inventa fuit, legitur postea ad finem fuisse conversus, et appellatus mutato nomine Quiriacus , creatusque tandem episcopus Jerosolymitanus. De quo quidem diabolus, cum alterum sibi amicum exspectaret, sic dixisse fertur : « Per Judam Christus morti traditus est, et per hunc Judam Christus mortuus exaltatus, sed brevi Julianus amicus meus rex erit, qui me de illo egregie vindicabit. » Quod sane ita factum est, ut qui ipsum interfecit , quemadmodum dicitur. Ferunt Julianum hunc monachum fuisse, et magnum religionis simulatorem, adeo ut quaedam mulier tres ollas auro onustas, ita ut in earum orificiis aurum cincre cooperiretur, ne facile inveniretur apud eum deposuerit, ejusque fidei concrediderit. Quando quidem virum illum sanctum esse credebat, nec tamen confessa est in iis aurum inesse. Sed co invento ab illo et furato ollas cinere implevit, et mulieri requirenti depositum reddidit, Cum vero Paulo post mulier aurum sibi quareret, nec inveniret, non potuit, quod ipse haberet, convincere, quod de auro nullos habebat testes. Nam alii monachi, ad quorum testimonium ollas tradiderat, nihil in eis praeter cineres viderant, atque ita aurum obtinuit. Quo cum Romam fugisset, et frequenti tempcre consulatum obtinuisset, factus est imperator. Qui cum magicae artis a puero peritus esset, ac eam multum adamaret, plures sibi mayistros ascivit, Cum ergo quodam die absente suo, magistro solus domi mansisset, ac legere inciperet daemonum conjurarationes, convenit ante ipsum magna multitudo demenum, qui omnes erant nigri ut AEthiopes. Tunc ille prae timore fecit signum crucis, et omnes illico evanuerunt. Quod cumJulianus magistro suo referret quaerenti quid ipse vidisset, dixit ei magister, signum illud daemones maxime odio habere. Electus ergo hic in imperatorem, et adhuc ejus]rei recordans, cum artem magicam exercere vellet, factus est apostata. Signa crucis ubique destruxit, et Christianos, quantum potuit, persecutus est credens, alitcr fieri non posse ut sibi damones obtemperarent. Quare etiam tunc Judam modo appellatum Quiriacum interfecit, per quem crux fuerat inventa. Legimus praeterea militem quemdam similitcr Quiriacum vocatum hunc Julianum interfecisse. Namn cum hic per Epheson suum duceret exercitum alios gentiles expugnaturus, qui adversus ceum et Romanos insurrexerant, et videret isthic quamdam abbatiam, mandavit eis ut sibi prandia pararent. Sed hi plane ncgaverunt tum quia apostata esset, tum quia pauperes erant. Tunc ille ad haec ita excandescens, eis rursus nuntiavit se, priusquam annus finiretur, locum istum deleturum, eosque interfecturum, et omnino effecturum ut isthic segetes succrescerent. Quo sane audito timuerunt monachi, sed abbas eorum vir sanctissimus eos in Domino confortavit, et effecit ut sua confortatione jam ad martyrium essent parati. Quadam vero nocte, cum abbas in oratione persisteret, visa est ei beata Maria monasterium aperire, et ad tumulum cujusdam militis, qui dicebatur Quiriacus, quique mortuus erat nondum septem diebus et isthic sepultus, venire ac ei ut inde surgeret et se armaret ac de Juliano eam vindicaret praecepisse. Tum ille surgens, se armis suis, quae adhuc in templo affixa erant, induit, et equum suum, cui adbuc in stabulo erat, vidente abbate ascendit, et ad fines Juliani se contulit. Sequenti die quaecunque viderat abbas, svis monacbhis narrat ordine. Qui militis tumulum aperientes, ut rem probarent, nec invenerunt cor- pos, nec equum, nec arma. Tertia vero die configente Juliano cum suis hostibus, interfectus est a praedicto milite, et sequenti nocte miles, vidente abbate, ad sepulcrum suum rediit, equumque et armma in locis suis reposuit. Post hunc Julianum fuit Cyprianus homo gulae et luxui deditus, qui ad beatam Justinam virginem, cum ad suam luxuriam concitare vellet, misit quemdam dammonem, qui lujusmodi immunditiae praeerat, sed signo crucis rpulsus est. Misit rursus alium fortiorem, qui edem modo crucis signo se devictum fatebatur, ia ut hinc Cyprianus ad fidem convcrsus sit. Tsntae potestatis est crux Christi, per quam ille nos pane immeritos aeternac felicitati restituit.
On this page