Text List

Caput 126

Caput 126

De sancto Joanne evangelista ante Portam Latinam

CAPUT CXXVI. De sancto Joanne evangelista ante Portam Latinam.

Nero interfecerat Petrum et Paulum. Quo mortuo, successit ei Vespasianus, atque ei Titus, cui postea Domitianus. Sub hoc beatus Joannes evanrelista profectus est Romam, ut isthic verbum Dei concionaretur. Domitianus autem ipsum poni curavit in dolium ferventis olei plenum ante Portam Latinam, sic enim vocabatur. Sed B. Joannes nullam sthic sensit Llesionem, divina gratia ipsum protegente. Quantum tamen ad illum attinet, martyr fuit. Quapropter festum de illo agitur, non secus ac si martyrium ibi sustinuisset. Tum a Domitiano in Pathmos insulam deportatus est. Sed tandem a Nerva imperatore revocatus est. Notemus hic tres tantum apostolos vivos fuisse Romae, Petrum nempe, Paulum et Joannem: ac tres item evangelistas, Joannem, Marcum, et Lucam. Praeterea animadveramus Christi apostolos sive discipulos non ideo fuisse passos, quod Christum praedicabant, sed quod ppsum deificabant ac Deum esse aiebant sine Romanorum auctoritate; quod ipsi prohibuerant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 126