Text List

Caput 127

Caput 127

De festo B. Marie ad Martyres.

CAPUT CXXVII. De festo B. Marie ad Martyres.

Cum singula Romanorum idola non possent tenplum Romae habere, fecerunt Romani unum templum omnibus idolis, quod dictum est Pantheon. lliud templum imperavit dari Ecclesiae Christi RoBifacius quartus Papa a Phoca Caesare Constantinopolitano imperatore, et illud, rejectis idolis omnique eorum spurcitia, dedicavit in honorem B. Mariae et omnium martyrum (nondum enim Sebant festa confessoribus) ; et statuit ut singulis annis celebraretur illo die festum martyrum, sicut ipsis Kalendis Maii festum apostolorum. Sed quia in illo mense non est tanta copia victualium, ut in aliis (solet enim tunc annona deficere) et populus qui confluebat ad illa solemnia, propter inopiam ciborum quandoque non poterat bene celebrationi vacare ; iceo Gregorius Minor, qui ejus nominis quartus fuit, duo haec festa transtulit, et ea Kalendis Novembris, quando major est rerum copia, feri instituit. Nec solum apostolorum et Martyrum, sed etiam Trinitatis, omnium angelorurb et archangelorum, patriarcharum, prophetarum et aliorun sanctorum atque sanctarum, velut festum generali ejus oflicium ordinavjt,

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 127