Text List

Caput 128

Caput 128

Quare non celebremus festa sanctorum qui cum Christo surrexerunt.

CAPUT CXXVIII. Quare non celebremus festa sanctorum qui cum Christo surrexerunt.

Quaeritur quare non celebremus hoc tempore festa sanctorum qui cum Christo surrexerunt, vel cum illo in caelos ascenderunt. Debemus enim de eorum glorificatione gaudere et solemnizare, sicut de aliis sanctis, cum certi simus eos ascendisse. Verum ejns rei ratio talis est. De morte eorum non solemnizamus, quia ad inferos descenderunt ; de glorificatione autem in anima festum aut in Pascha aut saltem in ascensione Domini deberemus celebrare, sed non possumus propter auctoritatem et magnitudinem officiorum illorum dierum. Obumbraretur enim eorum festivitas dignitate majoris solemnitatis. Quemadmodum si cum rege veniret alicujus familiaris, propter praesentiam regis non tam diligenter ei obsequeretur, quam si solus veniret. ldeo ergo statutum est ut aliis anni temporibus, iis diebus quibus ecclesiae sibi dedicatae fucrunt, festa illorum celebrentur, utfestivitas beati Joannis Daptistae sub flnem Augusti, qui tamen circa Pascha mortuus est. Propter eamdem sane rationem festum beati Jacobi Compostella: in Julio ebservatur. De festo beati Petri ad Vincula alibi dicetur. Animadverte ergo quod festa sanctorum Veteris Testamenti, ut Abrahami, Isai, Jacobi, Davidis, Danielis et aliorum in Graecia et Ycnetiae colantur, habeantque isthic suas ecclesias.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 128